Page images
PDF
EPUB

Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes

Clamet: Io messes et bona vina date.

Agno, quo non habebat ampliorem Tityrus, quam benefico Lari caederet, victimam, ipsius praedii mediocritatem Virgilius significat. Caesae supra flammas hostiae sanguis imbuebat aram (Lb. IV, 542), cui altaria V, 66 superimposita erant ad exta adolenda v. 43. Nostra ovilia, meae boves more servientium dictum est, quemadmodum Moeris IX, 11 etiam carmina domini nostra dicit. Indene factum est, ut cana barba Tityrus ipse Virgilius putatus sit? Ludere, jocari, arte musica, facili cantu et saltatione VI, 28 delectari; apud Graecos quoque παίζειν et παιδια de saltatione et cantu (Hom. Od. VI, 100. Athen. I, 11 p. 14); sed remoto levitatis qui in nostro spielen saepe accedit. Delectatio enim et per se, et quod seria ad negotia inde reficiamur, dignitatem habebat. Ipsius animi exercitationem ludum appellabant Romani i. e. jocum, et cum Graecis scholam i. e. otium, quod comis in ea humanitas is proposita erat, non tristis pecuniae conquisitio.

sensu,

11-18. Non invidet quidem Meliboeus Tityri securitati, sed non satis tuta ea videtur. Miror, quod, quum omnes fugam intendant, etiam de coelo moniti simus, tute in hac totius agri perturbatione quiescere possis et grex tuus. An falleris? aut quisnam est ille Deus, qui ita te securum reddat? Meliboeo quum cum grege suo etiam nunc aufugere liceat, isque etiam Tityrum de salute moneat, vicus Andinus nondum, ut opinio est, in veteranorum mi

litum potestate esse poterat. Nam non agris solum et domibus pristini possessores exuebantur, sed etiam servis spoliabantur, sine quibus illorum possessio nullam habebat utilitatem et omnibus, quaecunque ad res rusticas pertinerent. Quae res, nisi per se jam satis intelligeretur, ex ipsis Dionis Cassii verbis pateret; imo proximo anno quum Virgilio fundus adimeretur, remanebat Moeris IX, 2 et adventitio domino gregis fructum Mantuam afferebat. Ita potius res se habere videtur. Extremo anno DCCXIII quum inter L. Antonium et Octavianum Caesarem bellum Perusinum exoriretur, legatos Antonii, Asinium et Ventidium e Gallia Lucio subvenisse, Appianus auctor est; vero, ab ulteriore itinere a Caesare prohibitos, Ravennae et Arimini substitisse. Inde igitur ab hoc tempore vacabat regio Transpadana ab omnibus copiis armatis, et quae vix adhuc coercita fuerat veteranorum militum Cremonensium impotentia, ea nunc demum summo periculo in vicinitatem imminebat, et mox vere invasit IX, 2. Modo intraverat Mantuanum agrum, et totis agris Andinis trepida fuga turbabantur, qui instrumentum saltem et supellectilem rusticam ab ingruentibus praedonibus servare studebant. Turbatur i. e. homines turbantur et quae ad homines pertinent, majorem vim habet et latius patet et a Quintiliano legebatur et praeferebatur a Servio tenuiter dicto turbamur, quod est in libro Hafniensi A. Hac in demigrantium turba, Meliboeus pergit, ipse intersum: animo aeger (Lb. I, 237, IV, 464 non corpore) procul hinc capellas protenus ago. Protenus sive protinus ex porro tenus de loco

prorsum, quemadmodum in Ciceronis Divin. I, 24 Hannibal a Deo jubebatur, pergere protinus, uno et perpetuo tenore procedere, quid retro fieret non laborans; et Aen. X, 340 protenus hasta fugit; tum continua serie Aen. II, 416 quum protinus utraque tellus una foret; tum longe Plin. V, 10 lacus protinus stagnans: de tempore denique, quae verbi potestas est usitatissima, deinceps Lb. IV, 1, Aen. VII, 601. Hor. III, Od. 3, 30 et statim, primum (quum). Plin. XVIII, 44 protinus cum defloruere. Haec ita laborat, ut vix eam cornu ducere possim. Hic (loco demonstrato) densa in umbra, nullo solis fomento, gemellos modo procreavit, nuda in silice, nullo stramento, et, eheu! spem gregis, reliquit. Caprae bis anno pariebant, primum Martio mense, tum hieme propinqua III, 34. VII, 9. Lib. II, 150; haec etiam geminos, quod miserationem augeat. Connixa, partum enixa acri dolore. Silex saxum firma duritie. Suet. Cal. 37 rupes durissimi silicis; Aen. VIII, 233 stabat acuta silex: quem vulgaris sermo virilis sexus esse voluit lapidem, eum feminei fecit Virgilius, vetustatis auctoritatem sequens, ut, haec palumbis, hic stirps Quintil. I, 6, 2. Laevum Romanus dicit perversum de imbecilli sinistrae tarditate, quae omnibus linguis imbecillis appellatur. Ut malum omen legentes intelligamus, satis esse videatur, quod iratus Jupiter ne a suis quidem quercubus tonitru retinuerit. Sed non id agitur, ut simplicissima ratione, sed ea ratione ut haec res explicetur, quae rusticae Romanorum superstitioni maxime conveniat.

Refert igitur Pomponius ex deperditis Grammaticorum libris, quum fulmen icit arbores fructiferas, omnino malum aliquod eo portendi, quum oleas, frumenti inopiam, quum quercus, exsilium. In plerisque et vetustissimis libris MSS., itemque in tribus Hafniensibus A. B. C. deest versus: Saepe sinistra

qui, non dubitari potest, quin ex IX, 15 ad marginem transscriptus irrepserit. Sed tamen, quamquam et portenta et eventus reddere te debeant sollicitum, dic mihi, quis iste Deus sit. 1ste salse dictum ab diffidente verbis alterius. Qui pervetustum p. quis. Da eleganter et exquisite dictum pro dic, quemadmodum apud Statium datur, apud Euripidem dos, ad quae respondetur accipe.

19-25. Quod novus Lar Caesar sit Octavianus, non brevi Tityrus expedire potest, sed paulatim id explicat oratione ita dilatata, quemadmodum rusticorum senum loquacitas eam dilatare solet: Romam adii, magnam urbem, quae amplior est, quam ut intelligi possit, a domino, qui ibi morabatur, senectutem meam liberaturus peculio, quod nuper collectum Amaryllidi debeo, itaque illum juvenem vidi, quem inter Deos domesticos continuo habebo, et divinitus decretum accepi, otium nobis futurum esse. Veterum Bucolica veritatem imitabantur, quam modica arte illustrabant, neque simulabant illas delicias, quas de Arcadia hodie simulare solemne est. urbs, cujus inter nos interdum nomen certe auditur. Narrationis tarditatem ipsius numeri tarditas imitata est. Urbem, quam dicunt Romam. Nostrae similem, urbi Mantuae. Quo pastores (ipse, bu

Illa

bulcus, de minore foetura gregis sui, peculii, v. 33). agnos saepe venales depellimus. Mantua prope ripam erat Mincii in lacum diffusi, ex tertio inde milliario vicus Andinus erat situs in jugo montis, unde campus v. 48 et pascua publica III, 111, VII, 6—13 ad Mincium descendebant, et via, quae ad Mantuam ferebat IX, 57-59 medio itinere ad ripam sese flectebat. Itaque cum Camerario, Cerda, Ruaeo depellere intelligimus de deorsum pellendis, qua prima potestate hoc verbum est apud Silium IX, 396 et Plinium II, 78; deducere, quod alii libri exhibent, eadem sententia margini adscriptum fuerat ad yλottuv explicandam. Depellere ut de agnis intelligeret a lacte depulsis (7, 15), quo in quoi s. cui Burmanno mutandum erat, et ne sic quidem a lacte depulsis solemus ita convenit, quam, quod saepe fiebat, deorsum depulsis. Columella VII. 3 (ed. Schneid.), pastores remotiorum locorum cunctam fere foeturam pastioni retinere, auctor est; sed, urbe propinqua, teneros agnos laniis tradi solere, et, quo facilius possint auferri, priusquam in pascua exierint, simulque ne matrum lac pereat; sed fieri non poterat, quin etiam ii traderentur, quos jam pellerent et non lactentes amplius et pastu opimi v. 33, II, 21, hic loci imprimis, ubi pecuaria rei rusticae erat amplissima Lb. II, 198, et urbs, cui veniret quotidie, ita propinqua. Tamen propter agnorum, qui pastu carebant, frequentiam in vilibus cibis agninam cum omaso conjunctam habemus apud Horat. [ Ep. 15, 34. Romam Mantuae putaveram ita dissi ́milem, ut praeter amplitudinem (recte) comparari pos

« PreviousContinue »