Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERL

PRAEFATIO.

Bibliopolae honestissimi, qui praeter maiorem editionem vili pretio parabile exemplar rescensionis meae extare voluit, rationes magis quam meas in curando hoc libro secutus sum. qui cum scholarum potissimum eorumque hominum usui destinatus sit, qui criticae operae sarcinis non impediti carmina poetae ad fidem optimae memoriae emendata et in probabilem ordinem redacta legere legendoque gustare velint, textum proposui non prorsus eundem qui in maiore editione expressus est, sed et novis coniecturis, quas maximam partem in prolegomenis nuper defendi, aliquotiens mutatum et in orthographico genere partim ad nostri aevi consuetudinem quantum salva antiquitatis fide fieri poterat accommodatum, partim sicubi meliora dies docuerat reformatum. varias autem lectiones addidi nullas, qui nec meas ipse copias despoliare meum putaverim nec eorum consilium probem, qui frustulis nescio quibus supellectilis criticae delibatis litterarum nostrarum studiis satis fieri posse sibi persuaserunt. nam sic animum induxi, nec omnium communem esse criticam artem nec exerceri cum fructu posse nisi pleno adhibito instrumento. ne recentioris quidem ullius exemplaris, velut Hirzeliani aut Weidmanniani, a nostro discrimina enotare aut aecum aut utile habebam: nam neque crumenae empturorum ut duos vel tres pro uno libro parare possint consulere placebat nec de diversa lectione recte iudicari potest nisi antiquorum testium memoria cognita. quam de maioribus Vergilii carminibus plenam exposui cum in editione maiore tum in prolegomenis criticis; de minoribus propediem accu

[blocks in formation]

rate testabor in editionis maioris volumine quinto, quo appendicem Vergilianam comprehendam. sed nova ne aut superbius sprevisse aut neglegentius ignorasse videar, quae in nuperrima editione 'delectu' illa variae lectionis' instructa Ladevicus contulit ad emendandum textum haec expiscatus sum, quorum in meis commentariis mentio nondum facta sit. in ecl. VIII 11 coniecit in te desinam; ge. IV 244 spurium videre dubitanter significavit; 447 me pro te scribendum esse suspicatus est; Aen. I 8 Scioppii coniecturam laesa et III 579 sq. Meisteri Aetna inposita in textum recepit. ex quibus mihi tamen nihil probatur. quae autem in opusculorum textu vel adnotationibus propria viri docti sunt, hic ut cetera omnia sciens taceo.

Notis criticis, quales Valerius Probus Vergilio suo adposuit, vel ornandi vel onerandi hunc librum consilio abstinui, ne scrupulorum mole in medium coniecta absterrere magis lectorum animos quam allicere viderer; quamquam prorsus illis carere non potui. nam notanda erant et quae secundis curis a poeta addita nec in ordinem satis bene inserta esse conicio et ad dittographias animus advertendus et expellenda erant interpolamenta. ergo quae ipsum poetam exemplari suo addidisse suspicor, stellulis distinxi, ab aliis interpolata uncis [ ] inclusi, dittographias uncis stellula auctis * [] notavi.

Praemisi quam exoptaverat redemptor de vita et scriptis Vergilii commentationem, quam ut sua quadam dote etiam doctis hominibus commendarem testimoniorum antiquorum copia ut volui quidem integra instruxi. sed multa quae in prolegomenis nuperrime copiosius tractavi hic breviter adumbrare vel tangere satis habui; de minoribus carminibus quae Vergilii nomine feruntur propediem in appendicis prooemio disseram. artem vero et stilum, ingenium et doctrinam poetae digne laudandi atque enarrandi alium spero locum magis idoneum mox datum iri. Indicem nominum Christianus Lütjohann Ploenensis confecit.

e

DE VITA ET SCRIPTIS

P. VERGILI MARONIS

NARRATIO.

De vita et scriptis Vergilii narraturis inprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3, 8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58 5 R.), et si qui alii amici familiaresque' de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui 'vitia' eius persecutus est Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii natus (circa annum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus natu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem, quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarrationem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiacus Iulius Montanus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Donati vita p. 61, 6 R.) non dubito quin idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montani de Vergilianis versiculis quibusdam iudicium in controversiarum libro VII p. 195 B. commemoravit. tradidisse autem facile potest in deperdito aliquo harum ipsarum controversiarum libro 1). praeterea videtur Asconius usus esse Cornelii (Galli, ni fallor, familiarissimi Vergilio poetae) vel carmine vel prosa ora

1) Cf. quae de Aurelio Fusco Vergilii imitatore narrantur p. 20 sq. B. apud philosophum Senecam non recte quaesivit H. Hagen in adnot. ad Donati 1. 1.

« PreviousContinue »