Page images
PDF
EPUB

rate testabor in editionis maioris volumine quinto, quo appendicem Vergilianam comprehendam. sed nova ne aut superbius sprevisse aut neglegentius ignorasse videar, quae in nuperrima editione 'delectu’illa variae lectionis' instructa Ladevicus contulit ad emendandum textum haec expiscatus sum, quorum in meis commentariis , mentio nondum facta sit. in ecl. VIII 11 coniecit in te desinam; ge. IV 244 spurium videre dubitanter significavit; 447 me pro te scribendum esse suspicatus est; Aen. I 8 Scioppii coniecturam laesa et III 579 sq. Meisteri Aetna inposita in textum recepit. ex quibus mihi tamen nihil probatur. quae autem in opusculorum textu vel adnotationibus propria viri docti sunt, hic ut cetera omnia sciens taceo.

Notis criticis, quales Valerius Probus Vergilio suo adposuit, vel ornandi vel onerandi hunc librum consilio abstinui, ne scrupulorum mole in medium coniecta absterrere magis lectorum animos quam allicere viderer; quamquam prorsus illis carere non potui. nam notanda erant 'et quae secundis curis a poeta addita nec in ordinem satis bene inserta esse conicio et ad dittographias animus advertendus et expellenda erant interpolamenta. ergo quae ipsum poetam exemplari suo addidisse suspicor, stellulis * distinxi, ab aliis interpolata uncis [ ] inclusi, dittographias uncis stellula auctis * [ ] notavi.

Praemisi quam exoptaverat redemptor de vita et scriptis Vergilii commentationem, quam ut sua quadam dote etiam doctis hominibus commendarem testimoniorum antiquorum copia ut volui quidem integra instruxi. sed multa quae in prolegomenis nuperrime copiosius tractavi hic breviter adumbrare vel tangere satis habui; de minoribus carminibus quae Vergilii nomine feruntur propediem in appendicis prooemio disseram. artem vero et stilum, ingenium et doctrinam poetae digne laudandi atque enarrandi alium spero locum magis idoneum mox datum iri.

Indicem nominum Christianus Lütjohann Ploenensis confecit.

DE VITA ET SCRIPTIS

P. VERGILI MARONIS

NARRATIO.

De vita et scriptis Vergilii narraturis inprimis auctores nominandi sunt antiquissimi L. Varius (Quintil. X 3, 8) et C. Melissus, Maecenatis libertus (Donatus vitae p. 58 5 R.), et si qui alii amici familiaresque' de ingenio moribusque' poetae commentati sunt (Gellius XVII 10: vide prolegg. mea critica p. 88 sq.). mox cum obtrectatores, maxime qui 'vitia' eius persecutus est Herennius (Donatus vitae p. 65, 21), calumniis memoriam optimi viri polluissent, Q. Asconius Pedianus extitit, qui quamquam viginti fere post mortem Vergilii natus (circa annum 756), tamen testibus usus optimis cum illis, quorum nomina supra memoravimus, tum aliis maioribus natu hominibus, qui vivum etiam poetam novissent sermonibusque qualis fuisset narrare solerent, libro contra obtrectatores Vergilii scripto et mores et artem eius ita defenderet, ut ne temporum quidem; quibus singula poemata elaborata editaque essent, notationes argumentorumque enarraLionem neglegeret (vide prolegg. p. 89. 100 sqq.).

Novit autem Vergilium ab Ovidio (ex Ponto IV 16, 11 sq.) modice laudatus poeta epicus et elegiacus Iulius Montanus, cuius de suavissima illius voce dictum quoddam (in Donati vita p. 61, 6 R.) non dubito quin idem Seneca rhetor tradiderit, qui eiusdem Montani de Vergilianis versiculis quibusdam iudicium in controversiarum libro VII p. 195 B. commemoravit. tradidisse autem facile potest in deperdito aliquo harum ipsarum controversiarum libro 1). praeterea videtur Asconius usus esse Cornelii (Galli, ni fallor, familiarissimi Vergilio poetae) vel carmine vel prosa oratione scripto quodam commentario, quo is aenigma ecl. III 106 propositum ipso Marone auctore explicaverit (vide prolegg. p. 97sq et H. Hagenum ad scholl. Bern. praefantem p. 712 sq.).

1) Cf. quae de Aurelio Fusco Vergilii imitatore narrantur p. 20 sq. B. apud philosophum Senecam non recte quaesivit H. Hagen in adnot. ad Donati l. !.

Ex ceteris poetae aequalibus C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, qui doctos 'in Vergilium' (Gellius I 21) vel 'de Vergilio' (idem XVI 6, 14) commentarios fecit, numquid de vita quoque exposuerit nescimus, nisi forte illam de Nolae memoria in

ge.

II 225 oblitterata fabellam ad eius auctoritatem probabiliter rettulerunt homiues docti (vide prolegg. 120 sq.).

Interpretum primus quantuin scimus (nam de Cornuto et Aspro traditum nihil est) M. Valerius Probus vitam Vergilii quamvis breviter in hypomnematis enarravit, unde ab imperito homine vel potius plures deinceps per manus neglegentissime excerpta videtur esse quae nunc de commentario Valeri Probi sublata' circumfertur misere mutilata illa quidem, uno etiam errore turpissimo inquinata 4), sed excepto qui extremis adsutus est panno de Servii Mauri' epigrammate (cf. Reisferscheidii quaestt. Suetonn. p. 398) interpolamentis vanisque fabellis libera, quamquam virtutibus propriis praedita prope nullis. nec bucolicon prolegomena quae secuntur eodem nomine illustria quamvis manifestis inscitiae vere barbarae maculis deturpata nihil habent quod ad Berytii auctoritatem probabiliter possit referri.

Probi ex commentario etiam tunc integro ceterisque ex fontibus, maxime autem ni fallor ex Asconii libro Suetonius de viris illustribus scribens vitam Vergilii concinnavit, quam saeculo quarto medio Aelius Donatus obiter retractatam a se?) commentario suo praeposuit, quo factum est ut bonae frugis plena de Vergilio memoria nobis quoque servata sit. quam resectis additamentis quae ex Servii commentario petita sunt et medii aevi ineptiis, quae in noviciis exemplaribus 3) genuino textui aspersa P. Danielis primus inter editores spreverat, ad codicum fidem receusuit Augustus Reifferscheidius in libro quo Suetouii praeter Caesarum libros reliquias collegit p. 54 sqq. postque eum denuo H. Hagen, qui scholiis Bernensibus iterum a se editis praemisit in annalium philologicorum supplementis vol. IV p. 734 sqq.), ipso Suetonii libro usus discipulus Donati S. Hieronymus additamentis ad Eusebii chronicon pauca inde excerpta inseruit, Donati autem commentariolum iu versus redegit Prisciano antiquior Phocas grammaticus urbis Romae, qui in fine truncati ad nos pervenerunt: extant in eodem libro Reifferscheidiano p. 68 sqq. (cf. eiusdem quaestt. Suett. p. 403 sq. et quae M. Hauptius in Ilermetis vol. I p. 41 monuit).

1) Cf. Alexander Riese de commentario Vergiliano qui M. Valerii Probi nomine circumfertur' p. 24 quaeque ipse in Fleckeiseni annalibus philoll. a. 1863 p. 351 sqq. disputavi.

2) Cf. Reifferscheidius quaestt. Suetonn. 401, cui oblocutus Riesius l. 1. mere repetitum a Donato Suetonii commentarium esse non contendisset, si accuratius verba illius perlustravisset.

3) in Bernensi codice 527 saeculi XIV-XV et in excusis libris: vide Hagenum l. 1. p. 680.

Post Donatum Maurus Servius Honoratus quoque, notissimus poetae nostri interpres, vitam eius adumbravit, unde excerpta et per commentarium passim dispersa frustula quaedam extant. nam quae nunc in nonnullis codicibus praemissa scholiis legitur eruditissimo grammatico parum digna videtur 2). denique in Bernensibus duobus (172 et 167) libris et in Monacensi et Reginensi exigui, sed tamen nou prorsus nullius pretii vita extat, quam post Reifferscheidium (p. 52 sq. in margine) ad Bernensium fidem repetiit Hagenus l. I. p. 745.

1) Huius libri accuratissimi nunc dum typothetarum errores corrigo plagulae priores novem beneficio auotoris transmissae sunt.

2) Reifferscheidii quidem ementitam esse vitam illam Servii nomen iudicantis argumenta duo in qu. Suett. p. 399 prolata elevavit Hagenus l. 1. p. 682 adn.: pannum illum Probianae vitae adsutum non ex ipsa Serviana, sed ex Donatiana, quam interpolator falso pro Serviana habuerit, fuxisse; perversam autem de morte Vergilii memoriam deesse in libris Servii Bern. 167 et 363. sed praeter totius commentarioli indolem ac stilum notanda sunt quae in prolegomenis bucolicon p. 97 leguntur et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Virgilium. quae in nostra hodie non reperiuntur. plenius enarratam in commentarii Aeneidis prooemio respiciunt paulo supra p. 96 haec: 'poetae vitam in Aeneide diximus.' ceterum ex codicibus Parisino n. 7959 (P), Bernensi n. 363 (B), Cassellano (C) lectiones excerptas liberalitate qua solet mihi commodavit Gustavus Thilo.

Natus est P. Vergilius Maro 1) Idibus Octobribus anni 684/70 Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso consulibus ) in pago, qui aberat a Mantua milia passuum XXX, Andibus ). parentibus ortus est modicis patre mercennario 4), matre Magia Polla,

1) Indoctorum hominum magistellorumque ridiculam contumaciam, qui praedilectam a pueris nominis Virgilius formam ab impiis novarumque rerum studiosis eripi sibi lamentantur, argumentis testimoniisque delenire pudet taedetque postquam ante hos quadringentos prope annos Angelus Politianus in miscellaneis verum docuit. quod et titulis tam liberae reipublicae quam priorum post Christum saeculorum omnibus fere et codicum antiquissimorum fide et Graecorum scriptorum qui Oủepridios vel Bepyílios scribere solent consuetudine satis superque confirmatur.

2) Suetonii de poetis fragm. XXV ex Hieronymi chronico excerptum editionis Reifferscheidianae p. 43. cf. Phlegontis óluu πιονικών και χρονικών αναγραφή apud Photium cod. 97 p. 84 a 18, Probi vita apud Reiff. p. 52, 5 sqq., Donati p. 54 11, Bernensis. natalicia Phocas V. 21 sq. sic circumscribit: quo tempore Chelas iam mitis Phaeton post Virginis ora recepit.' Idus Octobres inter festos dies poetis consecratos fuisse Heynius adnotavit collatis Martialis XII 67 Ausonii idyll. V 25 Plinii epist. III 7, qui de Silio Italico haec tradidit: multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergilii ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli inaxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.' fallitur chronicon Paschale, ubi ‘Optnvoiou kai METéalov, h. e. anno 685 natus dicitur poeta.

3) Pagum recte dicunt Hieronymus 1. l. et Donatus , vicum Probi excerptor: Mantuanus in vita Bernensi appellatur poeta, et celebrat ipse Mantuam patriam ge. Ill 10 sqq., Tuscam autem Mantuae originem Aeneidis X 200 sqq. memor Phocas v. 5, qui in sapphici carminis v. 22 'vatem Etruscum' appellat. cavillans "Venetum' dicit Euangelus apud Macrobium Sat. V 2, ad quem conferri iubent Sidonii ep. IX 15, 47 'Venetam lacessat ut favore Mantuam.” Servius quoque in vita fuit civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae.' fuit enim ab Addua ad orientem versus Venetia.

4) 'patre rustico' Probus 1. 1. patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt' Donatus. huic genitor figulus, Maro nomine, cutlor agelli, Vt referunt alii, tenui mercede locatus, Sed plures figulum. quis non miracula rerum Haec stupeat? dives partus de paupere vena Emicuit : figuli soboles nova carmina finxit.' Phocas v. 6 qui acuminis causa lepidiori fabellae plures testes arcessivisse videtur: cf. Reifferscheidii quaestt. Suett. p. 403

« PreviousContinue »