Page images
PDF
EPUB

Olli subridens hominum sator atque deorum voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 'parce metu, Cytherea: manent inmota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

255

moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

260

hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

longius et volvens fatorum arcana movebo)

bellum ingens geret Italia populosque feroces
contundet, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
at puer Ascanius, quoi nunc cognomen Iulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
transferet, et longam multa vi muniet Albam.
hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
his ego nec metas rerum nec tempora pono,
imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
sic placitum. veniet lustris labentibus aetas,

cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
servitio premet ac victis dominabitur Argis.
nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum
accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
aspera tum positis mitescent saecula bellis⚫

265

270

275

280

285

290

cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
ura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
saeva sedens super arma et centum vinctus aënis
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

finibus arceret. volat ille per aëra magnum
remigio alarum, ac Libyae citus astitit oris.
et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda volente deo; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,

295

300

305

ut primum lux alma datast, exire locosque
explorare novos, quas vento accesserit oras,
qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene,
quaerere constituit sociisque exacta referre.

classem in convexo nemorum sub rupe cavata

310

arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
bina manu lato crispans hastilia ferro.
cui mater media sese tulit obvia silva,

virginis os habitumque gerens et virginis arma,

315

Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Eurum.

namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

320

ac prior 'heus' inquit, 'iuvenes, monstrate, mearum
vidistis siquam hic errantem forte sororum,
succinctam pharetra, et maculosae tegmina lyncis
aut spumantis apri cursum clamore prementem.
Sic Venus, et Veneris contra sic filius orsus:
'nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,

0

[ocr errors]

quam te memorem, virgo? namque hau tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat; o dea certe, an Phoebi soror? an nvmpharum sanguinis una?

325

sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:

330

340

345

multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'
Tum Venus: 'haut equidem tali me dignor honcre; 335
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram
purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
sed fines Libyci, genus intractabile bello.
imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. longa est iniuria, longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
cui pater intactam dederat primisque iugarat
ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.
quos inter medius venit furor. ille Sychaeum
impius ante aras atque auri caecus amore
clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celavit, et aegram
multa malus simulans vana spe lusit amantem.
ipsa sed in somnis inhumati venit imago
coniugis; ora modis attollens pallida miris
crudelis aras traiectaque pectora ferro
nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
auxiliumque viae veteris tellure recludit

thensauros, ignotum argenti pondus et auri.
his commota fugam Dido sociosque parabat.
conveniunt, quibus aut odium crudele tyrannî
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt onerantque auro. portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
devenere locos, ubi nunc ingentia cernes
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem.
[mercatique solum, facti de nomine Byrsam,

350

355

360

365

taurino quantum possent circumdare tergo]
sed vos qui tandem quibus aut venistis ab oris,
quove tenetis iter?' quaerenti talibus ille
suspirans imoque trahens a pectore vocem:

O dea, si prima repetens ab origine pergam,
et vacet annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet Vesper Olympo.
nos Troia antiqua, si vestras forte per auris
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penates
classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.
bis denis Phrygium conscendi navibus aequor
matre dea monstrante viam data fata secutus;
vix septem convolsae undis euroque supersunt.
ipse ignotus egens Libyae deserta peragro,
Europa atque Asia pulsus.' nec plura querentem
passa Venus medio sic interfata dolore est:

'Quisquis es, haut, credo, invisus caelestibus auras

vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.

perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer.
namque tibi reduces socios classemque relatam
nuntio et in tutum versis aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
turbabat caelo; nunc terras ordine longo

370

375

380

385

390

395

[blocks in formation]

perge modo et, qua te ducit via, derige gressum.' Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,

ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere; pedes vestis defluxit ad imos;

et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem

405

́adgnovit, tali fugientem est voce secutus.
'quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram
non datur, ac veras audire et reddere voces?'
talibus incusat, gressumque ad moenia tendit.
at Venus obscuro gradientis aëre saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere nequis eos neu quis contingere posset
molirive moram aut veniendi poscere causas.
ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ·
ture calent arae sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat
iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
imminet adversasque aspectat desuper arces.
miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata viarum.
instant ardentes Tyrii: pars ducere muros
molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
pars optare locum tecto et concludere sulco.
Tiura magistratusque legunt sanctumque senatum]
hic portus alii effodiunt; hinc lata theatris
fundamenta petunt alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
qualis apes aestate nova per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas,

410

415

420

425

430

aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavom fucos pecus a praesepibus arcent;
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
'o fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
infert se saeptus nebula (mirabile dictu)

435

per medios miscetque viris, neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno

RIBBECK, VERGIL.

7

440

« PreviousContinue »