Page images
PDF
EPUB

ad quem tum luno supplex his vocibus usa est:

'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et dissice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
conubio iungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes,
explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
concilias, tu das epulis accumbere divom,
nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem
impulit in latus: ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvont ad litora fluctus.
insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
intonuere poli et crebris micat ignibus aether,
praesentemque viris intentant omnia mortem.
extemplo Aeneae solvontur frigore membra;
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
talia voce refert: o terque quaterque beati,
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,
saevos ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!'

70

75

80

85

90

35

95

100

Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. franguntur remi; tum prora avertit et undis

dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.
tris Notus abreptas in saxa latentia torquet,
(saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras,
dorsum inmane mari summo), tris Eurus ab alto
in brevia et syrtis urguet (miserabile visu)
inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

108

110

in puppim ferit: excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast aliam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
apparent rari nantes in gurgite vasto,

115

arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevos Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

120

Interea magno misceri murmure pontum emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina. nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

125

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 'tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles?

quos ego! sed motos praestat componere fluctus:
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam, regique haec dicite vestro:
non illi imperium pelagi saevomque tridentem,
sed mihi sorte datum. tenet ille inmania saxa,

135

vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aerlus et clauso ventorum carcere regnet.'

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti et vastas aperit syrtis et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet: sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus. hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat anchora morsu. huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena et sale tabentis artus in litore ponunt. ac primum silici scintillam excudit Achates succepitque ignem foliis atque arida circum nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. tum cererem corruptam undis cerealiaque arma

140

145

150

155

160

165

170

175

expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.
Aeneas scopulum interea conscendit et omnem
prospectum late pelago petit, Anthea siquem
iactatum vento videat Phrygiasque biremis
aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.
navem in conspectu nullam, tris litore cervos
prospicit errantis; hos tota armenta secuntur
a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
corripuit [fidus quae tela gerebat Achates]
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
Jornibus arboreis, sternit, tum volgus et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.
hinc portum petit, et socios partitur in omnis.
vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

'o socii (neque enim ignari sumus ante malorum)
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos, maestumque timorem
mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit.
per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
durate, et vosmet rebus servate secundis.'

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
illi se praedae accingunt dapibusque futuris:
tergora deripiunt costis et viscera nudant,
pars in frusta secant veribusque trementia figunt,
litore aëna locant alii flammasque ministrant.
tum victu revocant vires, fusique per herbam
inplentur veteris bacchi pinguisque ferinae.

180

185

190

195

200

205

210

215

postquam exempta fames epulis mensaeque remotae.
amissos longo socios sermone requirunt

spemque metumque inter dubii, seu vivere credant
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
dispiciens mare velivolum terrasque iacentis
litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.

220

225

atque illum talis iactantem pectore curas

tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

adloquitur Venus: 'o qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis et fulmine terres,

230

quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? certe hinc Romanos olim volventibus annis, hinc fore ductores revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitu's: quae te, genitor, sententia vertit? hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar fatis contraria fata rependens;

235

nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

240

insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis

Illyricos penetrare sinus atque intuma tutus
regna Liburnorum et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pace quiescit:
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
navibus (infandum!) amissis unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
nic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?'

245

250

« PreviousContinue »