Page images
PDF
EPUB

non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt prata movere animum, non qui per saxa volutus purior electro campum petit amnis; at ima solvontur latera, atque oculos stupor urget inertis, ad terramque fluit devexo pondere cervix.

520

quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras
invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi
munera, non illis epulae nocuere repostae:
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
inparibus ductos alta ad donaria currus.
ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
unguibus infodiunt fruges, montisque per altos
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
non lupus insidias explorat ovilia circum

525

530

535

nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum cura domat; timidi dammae cervique fugaces

nunc interque canes et circum tecta vagantur.

540

iam maris immensi prolem et genus omne natantum

litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus
proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
interit et curvis frustra defensa latebris
vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
ipsis est aër avibus non aequos, et illae
praecipites alta vitam sub nube relinquont.
praeterea nec mutari iam pabula refert,
quaesitaeque nocent artes; cessere magistri
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
inque dies avidum surgens caput altius effert.
[balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
arentesque sonant ripae collesque supini.]
iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabe,

545

550

555

donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
nam neque erat coriis usus, nec viscera quisquam
aut undis abolere potest aut vincere flamma;
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
vellera nec telas possunt attingere putris;
verum etiam invisos siquis temptaret amictus,
ardentes papulae atque immundus olentia sudor
membra sequebatur, nec longo deinde moranti
tempore contactos artus sacer ignis edebat.

560

565

P. VERGILI MARONIS

GEORGICO N

LIBER QVARTVS

[ocr errors]

Protenus aĕrii mellis caelestia dona exsequar: hanc etiam, Maecenas, aspice partem. admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam. in tenui labor; at tenuis non gloria, siquem numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda,

quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti

ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci floribus insultent, aut errans bocula campo

decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. absint et picti squalentia terga lacerti

pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres
et manibus Procne pectus signata cruentis;
omnia nam late vastant ipsasque volantis

ore ferunt dulcem nidis inmitibus escam.

neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
saxa sonant vocisque offensa resultat imago.
at liquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivos,
palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
ut, cum prima novi ducent examina reges

5

10

15

17

47

50

18

20

vere suo, ludetque favis emissa iuventus,
vicina invitet decedere ripa calori,

obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
in medium, seu stabit iners seu profluet umor,
transversas salices et grandia conice saxa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivom solem, si forte morantis
sparserit aut praeceps neptuno inmerserit eurus.
haec circum casiae virides et olentia late
serpulla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat, inriguumque bibant violaria fontem.
ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
angustos habeant aditus: nam frigore mella
cogit hiemps, eademque calor liquefacta remittit.
utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenvia cera
spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
tu tamen et levi rimosa cubilia limo

ungue fovens circum, et raras superinice frondes.

[blocks in formation]

Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit 51

sub terras caelumque aestiva luce reclusit,

illae continuo saltus silvasque peragrant
purpureosque metunt flores et flumina libant
summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae
progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis
excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
hic ubi iam emissum caveis ad sidera caeli
nare per aestatem liquidam suspexeris agmen
obscuramque trahi vento mirabere nubem,
contemplator: aquas dulcis et frondea semper
tecta petunt. huc tu tussos asperge sapores,
trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,

55

60

tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum:
ipsae consident medicatis sedibus, ipsae
intuma more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint (nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu;
continuoque animos volgi et trepidantia bello
corda licet longe praesciscere: namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox
auditur fractos sonitus imitata tubarum;
tum trepidae inter se coeunt pinnisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos,
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
miscentur magnisque vocant clamoribus hostem)
ergo ubi ver nanctae sudum camposque patentis
erumpunt portis: concurritur, aethere in alto

fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem,
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis

ingentis animos angusto in pectore versant,

usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulveris exigui iactu compressa quiescent.
verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
deterier qui visus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
[alter erit maculis auro squalentibus ardens.]
nam duo sunt genera: hic melior insignis et ore
et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius alvom.

Vt binae regum facies, ita corpora plebis.
namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
quom venit et sicco terram spuit ore viator
aridus; elucent aliae et fulgore coruscant
ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
haec potior suboles, hinc caeli tempore certo
dulcia mella premes, nec tantum dulcia quantum

65

70

75

80

85

90

95

100

« PreviousContinue »