at medio tostas aestu terit area fruges. nudus ara, sere nudus; hiemps ignava colono. frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, mutuaque inter se laeti convivia curant. invitat genialis hiemps curasque resolvit, ceu pressae cum iam portum tetigere carinae puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus 305 et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
cum nix alta iacet, glaciem quom flumina trudunt. et quidam seros hiberni ad luminis ignes pervigilat, ferroque faces inspicat acuto; interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit umorem et foliis undam trepidi despumat aheni.
Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris; vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum frumenta in viridi stipula lactentia turgent?
saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent, ita turbine nigro ferret hiemps culmumque levem stipulasque volantis. saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum, et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra: quo maxuma motu
terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo deicit; ingeminant austri et densissimus imber. [nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt] hoc metuens caeli menses et sidera serva, frigida Saturni sese quo stella receptet; quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis. in primis venerare deos, atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno. tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret: quoi tu lacte favos et miti dilue baccho,
terque novas circum felix eat hostia fruges,
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse pater statuit, quid menstrua luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent. continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor, aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur. iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, quom medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae, notasque paludis deserit atque altam supera volat ardea nubem. saepe etiam stellas vento inpendente videbis praecipites caelo labi, noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe levem paleam et frondes volitare caducas, aut summa nantis in aqua colludere plumas. at Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum eurique zephyrique tonat domus: omnia plenis rura natant fossis, atque omnis navita ponto umida vela legit. numquam inprudentibus imber obfuit: aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querellam. saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter, et bibit ingens arcus, et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
tum cornix plena pluviam vocat improba voce et sola in sicca secum spatiatur harena. ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena prospicere et certis poteris cognoscere signis: nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, nec fratris radiis obnoxia surgere Luna, tenuia nec lanae per caelum vellera ferri; non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos
immundi meminere sues iactare maniplos.
at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
Lolis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus. apparet liquido sublimis in aëre Nisus,
et pro purpureo poenas dat Scylla capillo :
quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis. tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis progeniem parvam dulcisque revisere nidos: haut equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior; verum ubi tempestas et cacli mobilis umor
mutavere vices et Iuppiter uvidus austris
denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,
vertuntur species animorum, et pectora motus
nunc alios, alios dum nubila ventus agebat, concipiunt: hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentes ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, neque insidiis noctis capiere serenae. luna, revertentes quom primum colligit ignis, si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, maxumus agricolis pelagoque parabitur imber: at si virgineum suffuderit ore ruborem, ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, votaque servati solvent in litore nautae
sol quoque et exoriens et cum se condet in undas,
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
signa dabit; solem certissima signa secuntur,
et quae mane refert et quae surgentibus aris. ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque notus pecorique sinister. aut ubi sub lucem densa inter nubila sese divorsi rumpent radii, aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, heu male tum mitis defendet pampinus uvas: tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis; nam saepe videmus ipsius in voltu varios errare colores:
caeruleus pluviam denuntiat, igneus euros; sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni, omnia tum pariter vento nimbisque videbis fervere. non illa quisquam me nocte per altum ire neque a terra moveat convellere funem. at si, cum referetque diem condetque relatum, lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis, et claro silvas cernes aquilone moveri. denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet umidus auster, sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat? ille etiam caecos instare tumultus saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes importunaeque volucres
signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros
vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! armorum sonitum toto Germania caelo audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes. vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens, et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, (infandum!) sistunt amnes terraeque dehiscunt,
et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant. proluit insano contorquens vertice silvas
« PreviousContinue » |