Page images
PDF
EPUB

hactenus, Acca soror, potui: nunc volnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. effuge et haec Turno mandata novissuma perfer: succedat pugnae Troianosque arceat urbe. iamque vale.' simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquont, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. tum vero inmensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.

At Triviae custos iandudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. utque procul medio iuvenum in clamore furentum prospexit tristi mulcatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces: 'heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas. non tamen indecorem tua te regina reliquit

825

830

835

840

845

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

nam quicumque tuum violavit volnere corpus,

morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum :
hic dea se primum rapido pulcherruma nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,
cur' inquit diversus abis? huc derige gressum,
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. tune etiam telis moriere Dianae?'
dixit, et aurata volucrem Thraeissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curvata coirent

[ocr errors]

850

855

860

mter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
illum expirantem socii atque extrema gementem
obliti ignoto camporum in pulvere lincunt,
Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum.
Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas
disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

865

870

quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875

volvitur ad muros caligine turbidus atra

pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

qui cursu portas primi inrupere patentis,

hos inimica super mixto premit agmine turba ;

880

nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi expirant animas. pars claudere portas:
nec sociis aperire viam nec moenibus audent
accipere orantis, oriturque miserrima caedes
defendentum armis aditus inque arma ruentum.

885

exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum

pars in praecipitis fossas urgente ruina

volvitur, inmissis pars caeca et concita frenis

arietat in portas et duros obice postis. ipsae de muris summo certamine matres

(monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam) tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in silvis saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

890

895

ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
ille furens (et saeva Iovis sic numina pellunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et saevom Aenean adgnovit Turnus in armis
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ní roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tinguat equos noctemque die labente reducat:
considunt castris ante urbem et moenia vallant.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

P. VERGILI MARONIS

A ENE I DO S

LIBER DUODECIMUS

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro inplacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis.
saucius ille gravi venantum volnere pectus
tum demum movet arma leo gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haut secus accenso gliscit violentia Turno.
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

Olli sedato respondit corde Latinus:

'o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aecum est
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latinost;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,

10

15

20

nec genus indecores. sine me haec haut mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno extincto socios sum adscire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet!)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
respice res bello varias; miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit.' hautquaquam dictis violentia Turni

flectitur: exsuperat magis aegrescitque nedendo.
ut primum fari potuit, sic institit ore:

25

30

35

40

45

'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci:

et nos tela, pater, ferrumque haut debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
flebat et ardentem generum monitura tenebat:
Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
unum oro: desiste manum committere Teucris.
qui te cumque manent isto certamine casus,

et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam

50

35

55

60

« PreviousContinue »