Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirentur Gargara messes.]
quid dicam, iacto qui semine comminus arva
insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam
elicit? illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata, quique paludis
conlectum 'umorem bibula deducit harena?
praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit et obducto late tenet omnia limo,

105

110

115

[blocks in formation]

fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
ille malum virus serpentibus addidit atris
praedarique lupos iussit pontumque moveri
mellaque decussit foliis ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes
paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.
[ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.]
tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
pleiadas, hyadas, claramque Lycaonis arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco

130

135

nventum et magnos canibus circumdare saltus;
atque alius latum funda iam verberat amnem,
alta petens alius pelago trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lammina serrae,
[nam primi cuneis scindebant fissile lignum]
tum variae venere artes. labor omnia vicit
inprobus et duris urgens in rebus egestas.
prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo, segnisque horreret in arvis
carduos: intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervom,
concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma
quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra
tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastrí;
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
ɔmnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso,
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,
et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

140

145

150

155

160

165

170

174

173

175

area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervom
curculio atque inopi metuens formica senectae.
contemplator item, cum nux se plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis.
si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
semina vidi equidem multos medicare serentes,
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent.
vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt arcturi sidera nobis
haedorumque dies servandi et lucidus anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
libra die somnique pares ubi fecerit horas,

180

185

190

195

200

205

et medium luci atque umbris iam dividit orbem : exercete, viri, tauros, serite hordea campis

210

usque sub extremum brumae intractabilis imbrem; nec non et lini segetem et Cereale papaver

tempus humo tegere et iandudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres

215

accipiunt sulci, et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
taurus, et averso cedens canis occidit astro.
at si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum, solisque instabis aristis,
ante tibi eoae Atlantides abscondantur
Cnosiaque ardentis decedat stella coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
expectata seges vanis elusit avenis.

si vero viciamque seres vilemque phaselum,
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haut obscura cadens mittet tibi signa bootes:
incipe et ad medias sementem extende pruinas.
* Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi sol aureus astra.
quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni;
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere concessae divom, et via secta per ambas,
oblicus qua se signorum verteret ordo.

mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces
consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
hic vertex nobis semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra videt manesque profundi.
maxumus hic flexu sinuoso elabitur anguis
circum perque duas in morem fluminis arctos,
arctos Oceani metuentes aequore tingui.
illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
semper et obtenta densentur nocte tenebrae,
aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
illis sera rubens accendit lumina Vesper.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus temporibusque parem diversis quattuor annum:

220

225

230

235

240

245

250

257

258

[blocks in formation]

aut tempestivam silvis evertere pinum.

frigidus agricolam siquando continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur: durum procudit arator

259

vomeris obtunsi dentem, cavat arbore luntres,

aut pecori signum aut numeros impressit acervis.

exacuunt alii vallos furcasque bicornis,

265

atque Amerina parant lentae retinacula viti.
nunc facilis Rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
quippe etiam festis quaedam exercere diebus
fas et iura sinunt: rivos deducere nulla
religio vetuit, segeti praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
saepe oleo tardi costas agitator aselli

vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
incusum aut atrae massam picis urbe reportat.*
Ipsa dies alios alio dedit ordine luna
felicis operum. quintam fuge: pallidus Horcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat saevomque Typhoea
et coniuratos caelum rescindere fratres.
ter sunt conati imponere Pelio Ossam

270

275

280

[blocks in formation]

Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole novo terras inrorat eous. nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctis lentus non deficit umor.

nec rubicunda ceres medio succiditur aestu,

290

297

« PreviousContinue »