Page images
PDF
EPUB

ora modis Anchisiades pallentia miris,

ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
et mentem patriae subiit pietatis imago.

'quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
arma, quibus laetatu's, habe tua, teque parentum
manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
hoc tamen infelix miseram solabere mortem.
Aeneae magni dextra cadis.' increpat ultro
cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
volnera siccabat lymphis corpusque levabat
arboris adclinis trunco. procul aerea ramis
dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
multa super Lauso rogitat multumque remittit
qui revocent maestique ferant mandata parentis.
at Lausum socii exanimem super arma ferebant
flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
adgnovit longe gemitum praesaga mali mens:
canitiem multo deformat pulvere et ambas
ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
'tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
ut pro me hostili paterer succedere dextrae,

825

830

835

840

845

quem genui? tuane haec genitor per volnera servor,

morte tua vivens? heu, nunc misero mihi demum

exitium infelix, nunc alte volnus adactum!

850

idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
debueram patriae poenas odiisque meorum:
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
sed linquam.' simul hoc dicens attollit in aegrum
se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,
haut deiectus ecum duci iubet. hoc decus illi,
hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat

855

omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:
'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
viximus. aut hodie victor spolia illa cruenti
et caput Aeneae referes Lausique dolorum
ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
dixit et exceptus tergo consueta locavit
membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.

800

865

sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens

870

873

uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
incipias conferre manum.'

tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
ille autem 'quid me erepto, saevissime, nato
terres? haec via sola fuit, qua perdere posses.
nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
dona prius.' dixit telumque intorsit in hostem;
inde aliud super atque aliud figitque volatque
ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.

ter circum astantem laevos equitavit in orbes
tela manu iaciens, ter secum Troïus heros
inmanem aerato circumfert tegmine silvam.
inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
multa movens animo iam tandem erumpit et inter
bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
verberat effusumque equitem super ipse secutus
implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
advolat Aeneas vaginaque eripit ensem

et furiis agitatus amor et conscia virtus.

875

880

885

890

895

872

et super haec: 'ubi nunc Mezentius acer et illa
effera vis animi?' contra Tyrrhenus, ut auras
suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
'hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
et me consortem nati concede sepulchro.'
haec loquitur iuguloque haut inscius accipit ensem
undantique animam diffundit in arva

cruore.

[merged small][ocr errors][merged small]

RIBBECK,

VERGIL.

20

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER UNDECIMUS

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis clipeumque ex acre sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate animis et spe praesumite bellum,
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris,
inpediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost.
ite ait, egregias animas, quae sanguine nobis

5

10

15

20

hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
servabat senior, qui Parrhasio Euandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et maestum Iliades crinem de more solutae.
ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque inmugit regia luctu.
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore volnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
'tene' inquit, 'miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres

nostra neque ad sedes victor veherere paternas?

non haec Euandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque altaria donis:
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele videbis!

hi nostri reditus expectatique triumphi!

haec mea magna fides. at non, Euandre, pudendis
volneribus pulsum aspicies nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi, quantum
praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat et toto lectos ex agmine mittit
mille viros. qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrumis, solacia luctus

[blocks in formation]
« PreviousContinue »