Page images
PDF
EPUB

vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;

at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlans,
idem Atlans generat, caeli qui sidera tollit.
sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
his fretus non legatos neque prima per artem
temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
obieci caput et supplex ad limina veni.
gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,

140

145

quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.

[et mare quod supra teneant quodque adluit infra].

accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello

150

pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
iandudum et totum lustrabat lumine corpus.
tum sic pauca refert: ut te, fortissime Teucrum,
accipio adgnoscoque libens! ut verba parentis
et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
compellare virum et dextrae coniungere dextram.
accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
discedens chlamydomque auro dedit intertextam
frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
et lux cum primum terris se crastina reddet,
auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.

155

160

165

170

interea sacra haec, quando huc venistis amici,

annua, quae differre nefas, celebrate faventes

nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi

175

pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno.

tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos

viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus

180

perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis,

185

has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

vana superstitio veterumque ignara deorum
inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
servati facimus meritosque novamus honores.
iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
disiectae procul ut moles desertaque montis
stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
semihominis Caci facies quam dira tenebat,
solis inaccessam radiis; semperque recenti
caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
ora virum tristi pendebant squallida tabo.
huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
ore vomens ignis magna se mole ferebat.
attulit et nobis aliquando optantibus aetas
auxilium adventumque dei. nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
at furiis Caci mens effera, nequid inausum
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit totidem forma superante iuvencas;
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum
indiciis raptor saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
interea, cum iam stabulis saturata moveret

190

195

200

205

214

Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querellis
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una bovom vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
hic vero Alcidae furiis exarserat atro

felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
robur et aĕrii cursu petit ardua montis.
tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior euro
speluncamque petit (pedibus timor addidit alas).
ut sese inclusit ruptisque immane catenis
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. ter totum fervidus ira
lustrat Aventini montem, ter saxea' temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum.

215

220

225

230

235

hanc, ut prona iugo laevom incumbebat in amnem,

dexter in adversum nitens concussit et imis
avolsam solvit radicibus; inde repente
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether,
dissultant ripae refluitque exterritus ammis.
at specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat.
ille autem (neque enim fuga iam super ulla pericli)

240

245

250

faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri.

hanc aram luco statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit quae maxuma semper.

255

260

265

270

quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
communemque vocate deum et date vina volentes.'
dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit
et sacer inplevit dextram scyphus. ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo.
iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
[instaurant epulas et mensae grata secndae
dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.]
tum salii ad cantus incensa altaria circum
populeis adsunt evincti tempora ramis,

hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae

monstra manu geminosque premens eliserit angues,

275

280

285

u. bello egregias idem disiecerit urbes,
Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
pertulerit. 'tu nubigenas, invicte, bimembris
Hylaeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
ossa super recubans antro semesa cruento;
nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
arduus arma tenens; non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
talia carminibus celebrant; super omnia Caci
speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo
et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
ingrediens varioque viam sermone levabat.
miratur facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas capiturque locis et singula laetus
exquiritque auditque virum monimenta priorum.
tum rex Euandrus. Romanae conditor arcis,

290

295

300

305

310

'haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata,

315

quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros

aut componere opes norant aut parcere parto,

sed rami atque asper victu venatus alebat.
primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis.
is genus indocile ac dispersum montibus altis
composuit legesque dedit Latiumque vocari
maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
aurea quae perhibent illo sub rege fuere
saecula. sic placida populos in pace regebat,
deterior donec paulatim ac decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi.

320

325

« PreviousContinue »