Page images
PDF
EPUB

haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis Pergameumque larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra.

Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iovis imperium et cari praecepta parentis edocet et quae nunc animo sententia constet. haut mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. transcribunt urbi matres populumque volentem, deponunt, animos nil magnae laudis egentes. ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentisque, exigui numero, sed bello vivida virtus. interea Aeneas urbem designat aratro

sortiturque domos, hoc Ilium et haec loca Troiam

esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura vocatis. tum vicina astris Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo.

Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris factus honos: placidi straverunt aequora venti, creber et adspirans rursus vocat auster in altum. exoritur procurva ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et non tolerabile nomen, ire volunt omnemque fugae perferre laborem. quos bonus Aeneas dictis solatur amicis

745

750

755

760

765

770

et consanguineo lacrimans commendat Acestae. tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam

caedere deinde iubet solvique ex ordine funem. ipse caput tonsae foliis evinctus olivae,

stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proicit in fluctus ac vina liquentia fundit.

775

2.certatim socii feriunt mare et aequora verrunt: 7 prosequitur surgens a puppi ventus euntis.

At Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur talisque effundit pectore questus:

[blocks in formation]

'Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis,
quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,

nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.

non media de gente Phrygum exedisse nefandis
urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem.
reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
quam molem subito excierit: maria omnia caelo
miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.

per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit foede puppis, et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae.

quod superest oro liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea moenia parcae.'
tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
'fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
unde genus ducis. merui quoque: saepe furores
compressi et rabiem tantam caelique marisque.
nec minor in terris (Xanthum Simoentaque testor)
Aeneae mihi cura tui. cum Troïa Achilles
exanimata sequens inpingeret agmina muris,
milia multa daret leto, gemerentque repleti
amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
structa meis manibus periurae moenia Troiae.

785

790

795

800

805

810

nunc quoque mens eadem perstat mihi, pelle timores. tutus quos optas portus accedet Averni.

unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret; unum pro multis dabitur caput.

815

his ubi laeta deae permulsit pectora dictis, fungit equos auro genitor spumantiaque addit frena feris manibusque omnis effundit habenas.

caeruleo per summa levis volat aequora curru;
subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi.
tum variae comitum facies, inmania cete,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis....
laeva tenent Thetis et Melite Panopeaque virgo,
Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnis attolli malos, intendi bracchia velis.

una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
nunc dextros solvere sinus, una ardua torquent
cornua detorquentque, ferunt sua flamina classem.
princeps ante omnis densum Palinurus agebat
agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
iamque fere mediam caeli Nox umida metam
contigerat, placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae:
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquellas:
'Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
pone caput fessosque oculos furare labori.
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
cui vix attollens Palinurus lumina fatur
'mene salis placidi voltum fluctusque quietos
ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris
et caelo, totiens deceptus fraude sereni!'
talia dicta dabat, clavomque adfixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
vique soporatum Stygia super utraque quassat
tempora, cunctantique natantia lumina solvit.

820

825

830

835

840

845

850

855

vix primos inopina quies laxaverat artus,

et super incumbens cum puppis parte revolsa
cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
praecipitem, ac socios nequiquam saepe vocantem;
ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
currit iter tutum non setius aequore classis
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat
difficilis quondam multorumque ossibus albos
(tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
multa gemens casuque animum concussus amici.
'o nimium caelo et pelago confise sereno,
nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.'
sic fatur lacrimans, classique inmittit habenas,
et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.

860

865

870

VI 1.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEXTVS

Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat navis et litora curvae praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat. at pius Aeneas arces, quibus altus Apollo

3

5

praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,

10

antrum immane petit, magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates aperitque futura.

iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna,

praepetibus pinnis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad arctos Chalcidicaque levis tandem super astitit arce. redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit remigium alarum posuitque immania templa.

15

in foribus letum Androgeo, tum pendere poenas
Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis
corpora natorum, stat ductis sortibus urna;
contra elata mari respondet Cnosia tellus:
hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
hic labor ille domus et inextricabilis error;

[merged small][ocr errors][subsumed]
« PreviousContinue »