accipit. hic pelagi tot tempestatibus actis Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom cursusque docebat. conticuit tandem factoque hic fine quievit. 710 715 P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER QVARTVS At regina gravi iandudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque recursat gentis honos, haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis novos hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu quibus ille iactatus fatis quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet, necui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaci coniugis et sparsos fraterna caede penates, solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. adgnosco veteris vestigia flammae. sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' sic effata sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manis credis curare sepultos? esto, aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? nec venit in mentem, quorum consederis arvis? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis, hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas? dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. 30 35 40 45 quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! tu modo posce deos veniam sacrisque litatis indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates [dum non tractabile caelum.]' His dictis impenso animum flammavit amore, spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem. principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras instauratque diem donis pecudumque reclusis 50 55 60 pectoribus inhians spirantia consulit exta. urbe furens qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit nunc media Aenean secum per moenia ducit Quam simul ac tali persensit peste teneri 65 70 75 80 85 90 tuque puerque tuus; magnum et memorabile nomen, 95 sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? 100 communem hunc ergo populum paribusque regamus si modo quod memoras factum fortuna sequatur. 105 110 · mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis, adverte, docebo. venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan radiisque retexerit orbem. his ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem 120 devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, 125 130 135 |