MO. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, non tulit Antigenes (et erat tunc dignus amari) formonsum paribus nodis atque aere, Menalca. 90
Prima Syracosio dignata est ludere versu nostra neque erubuit silvas habitare Thalea. cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit et admonuit: 'pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.' nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor harundine musam. non iniussa cano. siquis tamen haec quoque, siquis captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae, 10 te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, inflatum hesterno venas, ut semper, iaccho; serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant, et gravis attrita pendebat cantharus ansa. adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis. addit se sociam timidisque supervenit Aegle, Aegle, naiadum pulcherrima, iamque videnti sanguineis frontem moris et tempora pingit. Ille dolum ridens 'quo vincula nectitis?' inquit. 'solvite me, pueri; satis est potuisse videri. carmina quae voltis cognoscite; carmina vobis, 25 huic aliud mercedis erit.' simul incipit ipse.
tum vero in numerum faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus ; nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea. 30
Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis; tum durare solum et discludere Nerea ponto coeperit et rerum paulatim sumere formas; iamque novom terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant summotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignaros errent animalia montis. hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucaseasque refert volucres furtumque Promethei. his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum clamassent, ut litus 'Hyla Hyla' omne sonaret; et fortunatam, si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
a virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides implerunt falsis mugitibus agros, at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesissent cornua fronte. a virgo infelix, tu nunc in montibus erras : ille latus niveum molli fultus hyacintho ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. 'claudite, nym
Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, siqua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum aut herba captum viridi aut armenta secutum perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.' tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiadas musco circumdat amarae corticis, atque solo proceras erigit alnos. tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum,
utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi divino carmine pastor
floribus atque apio crinis ornatus amaro dixerit: hos tibi dant calamos, en accipe, musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos. his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secutast candida succinctam latrantibus inguina monstris 75 Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
a! timidos nautas canibus lacerasse marinis: aut ut mutatos Terei narraverit artus, quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus alte infelix sua tecta super volitaverit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,
ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),
cogere donec oves stabulis numerumque referri 85 iussit et invito processit Vesper Olympo.
MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.
M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
et cantare pares et respondere parati.
huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. ille ubi me contra videt, 'ocius' inquit 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvos et haedi; et siquid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci; hic viridis tenera praetexit harundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida ha
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;
et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo. alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. 20 C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi
quale meo Codro concedite (proxima Phoebi versibus ille facit) aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, 25 Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvos
et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta cothurno.
T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis expectare sat est: custos es pauperis horti. nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, 35 si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formonsior alba, cum primum pasti repetent praesaepia tauri, siqua tui Corydonis habet te cura, venito.
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga,
si mihi non haec lux toto iam longior annost. ite domum pasti, siquis pudor, ite iuvenci.
C. Muscosi fontes et somno mollior herba, 45 et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite: iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
semper et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas. C. Stant et iuniperi et castaneae hirsutae; surata iacent passim sua quaeque sub arbore poma; omnia nunc rident: at si formonsus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca. T. Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba ; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, luppiter et laeto descendet plurimus imbri.
C. Populus Alcidae gratissima, vitis laccho, formonsae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos nec laurea Phoebi. T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, 65 populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formonse, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. M. Faec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
Pastorum musam Damonis et Alphesiboei, immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus, Damonis musam dicemus et Alphesiboei. Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris (en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno? a te principium, tibi desinam.) accipe iussis
« PreviousContinue » |