Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
D. Qui te, Polio, amat, veniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90
atque idem iungat volpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
M. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in
ervo! 100

95

idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor causa est: vix ossibus
haerent.

nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
D. Dic, quibus in terris et eris mihi magnus
Apollo -

105

tris pateat Caeli spatium non amplius ulnas.
M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores; et Phyllida solus habeto.
P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
et vitula tu dignus et hic. et quisquis amores
hau temnet dulcis, haut experietur amaros.
claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

110

A a

IV

Sicelides musae, paulo maiora canamus!
non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
si canimus silvas, silvae sint consule dignac.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.

5

a

b

a

a

b

B c

d

d

Ce

f

f

f

D g

g

8

iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna;
iam nova progenies caelo demittitur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit;
Polio, et incipient magni procedere menses;
te duce, siqua manent sceleris vestigia nostri,
inrita perpetua solvent formidine terras.
ille deum vitam accipiet, divisque videbit
permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
errantis hederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones.
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus:
molli paulatim flavescet campus arista,
incultisque rubens pendebit sentibus uva,
et durae quercus sudabunt roscida mella.

10

15

20

25

30

35

pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella,
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

non rastros patietur humus, non vinea falcem; 40
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
nec varios discet mentiri lana colores,

ipse sed in pratis aries iam suave rubenti

E

Fh

[ocr errors]

murice, iam croceo mutabit vellera luto; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis concordes stabili fatorum numine parcae. Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum ! aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum, aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo! ho mihi tum longae maneat pars ultima vitae,

i

spiritus et quantum sat erit tua dicere facta:

45

50

i non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus, 55 nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Caliopea, Lino formonsus Apollo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
matri longa decem tulerunt fastidia menses.
incipe, parve puer: cui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubileist.

60

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

ME. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

5

hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
MO. Tu maior; tibi me est aecum parere, Menalca,
sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
sive antro potius succedimus. aspice, ut antrum
silvestris raris sparsit labrusca racemis.

ME. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
MO. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
ME. Incipe, Mopse, prior, siquos aut Phyllidis ignes 10
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri.

incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

2

MO. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
carmina descripsi et modulans alterna notavi,
experiar. tu deinde iubeto ut certet Amyntas. 15
ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

sed tu desine plura, puer; successimus antro. MO. Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim 20 flebant (vos coryli testes et flumina nymphis), α cum complexa sui corpus miserabile nati atque deos atque astra vocat crudelia mater. Non ulli pastos illis egere diebus

β

[ocr errors][merged small][merged small]

30

frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem 25
libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feri silvaeque locuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:
tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt,
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
pro molli viola, pro purpurea narcisso
carduos et spinis surgit paliurus acutis.

336

35

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis)

et tumulum facite, et tumulo super addite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formonsi pecoris custos, formonsior ipse.'

ME. Tale tuum nobis carmen, divine poeta, 45 quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum.

Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo

49

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50
dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
MO. An quicquam nobis tali sit munere maius?
et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.

ME. Candidus insuetum miratur limen Olympi sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet dryadasque puellas. Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

55

60

65

ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
ipsi laetitia voces ad sidera iactant
intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta: 'deus, deus ille, Menalca!'
Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
pocula bina novo spumantia lacte quotannis
craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
et multo in primis hilarans convivia baccho,
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra 70
vina novom fundam calathis Ariusia nectar.
cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantis saturos imitabitur Alphesiboeus.
haec tibi semper erunt et cum sollemnia vota
reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

75

80

MO. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?

nam neque me tantum venientis sibilus austri
nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina valles.

ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. 85
haec nos formonsum Corydon ardebat Alexim,'
haec eadem docuit 'cuium pecus? an Meliboei?'

« PreviousContinue »