nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii. 635 at domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. 640 Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. munera praeterea Iliacis erepta ruinis ferre iubet, pallam signis auroque rigentem et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum; praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum et duplicem gemmis auroque coronam. haec celerans iter ad navis tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam atque ossibus implicet ignem. quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis ; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: 'nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoëa temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis acerbae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. 645 650 655 660 665 nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 670 vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haut tanto cessabit cardine rerum. quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, nequo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 675 qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, 680 685 cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno. paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit et gressu gaudens incedit Iuli. 690 at Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. 695 700 dant manibus famuli lymphas, cereremque canistris 705 mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, 710 715 720 725 730 735 740 745 ingeminant plausu Tyrii, Troesque secuntur. multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 755 P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SECVNDVS 5 10 15 *Conticuere omnes intentique ora tenebant. inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 'infandum, regina, iubes renovare dolorem. Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui, quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, incipiam. fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis instar montis ecum divina Palladis arte |