Page images
PDF
EPUB

monstrarat, caput acris equi: sic nam fore bello
egregiam et facilem victu per saecula gentem.
nic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine divae,
aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat aënis.
hoc primum in luco nova res oblata timorem
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
ausus et adflictis melius confidere rebus.
namque sub ingenti lustrat dum singula templo
reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
artificumque manus intrans operumque laborem
miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas

445

450

455

bellaque iam fama totum volgata per orbem, Atridas Priamumque et saevom ambobus Achillem.

constitit, et lacrimans quis iam locus,' inquit, 'Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris?

en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi;
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'
sic ait, atque animum pictura pascit inani
multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
namque videbat, uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus;
hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus,
ardentisque avertit equos in castra, prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
interea ad templum non aequae Palladis ibant
crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
suppliciter tristes et tunsae pectora palmis:
diva solo fixos oculos aversa tenebat.

parte alia fugiens amissis Troilus armis

infelix puer atque inpar congressus Achilli:

460

465

470

473

479

482

474

fertur equis curruque haeret resupinus inani,

lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros
exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
eoasque acies et nigri Memnonis arma.
ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,
aurea subnectens exertae cingula mammae,
bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
dum stupet optutuque haeret defixus in uno,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.
qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae

hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram
fert umero, gradiensque deas supereminet omnis
(Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque futuris.
tum foribus divae, media e testudine templi,
saepta armis solioque alte subnixa resedit.
iura dabat legesque viris, operumque laborem
partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:
cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias avexerat oras.
opstipuit simul ipse, simul percussus Achates
laetitiaque metuque: avidi coniungere dextras.
ardebant, sed res animos incognita turbat.
dissimulant et nube cava speculantur amicti,
quae fortuna viris, classem quo litore linquant,`
quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant
orantes veniam, et templum clamore petebant.

478

483

485

490

495

500

505

510

515

Postquam introgressi et coram data copia fandi, maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: 'o regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus: prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. non nos aut ferro Libycos populare penatis venimus aut raptas ad litora vertere praedas; non ea vis animo nec tanta superbia victis. est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem:

520

525

530

hic cursus fuit,

cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

535

in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris

perque undas superante salo perque invia saxa dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris.

quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? hospitio prohibemur harenae;

540

bella cient, primaque vetant consistere terra.

si genus humanum et mortalia temnitis arma,

at sperate deos memores fandi atque nefandi.
rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit nec bello maior et armis.
quem si fata virum servant, si vescitur aura
aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus. officio nec te certasse priorem
paeniteat; sunt et Siculis regionibus urbes
armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.

[blocks in formation]

quassatam ventis liceat subducere classem

et silvis aptare trabes et stringere remos,
si datur Italiam sociis et rege recepto
tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

545

55C

sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,

$555

a freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido voltum demissa profatur:
'solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
res dura et regni novitas me talia cogunt
moliri et late finis custode tueri.

560

quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem
virtutesque virosque aut tanti incendia belli?
non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,

565

nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva
sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.
voltis et his mecum pariter considere regnis:
urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
atque utinam rex ipse noto compulsus eodem
adforet Aeneas! equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
siquibus eiectus silvis aut urbibus errat.'

570

575

His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iandudum erumpere nubem
ardebant. prior Aenean compellat Achates:
'nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
submersum; dictis respondent cetera matris."
vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
restitit Aeneas claraque in luce refulsit

os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
tum sic reginam adloquitur cunctisque repente

580

585

590

inprovisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
o sola infandos Troiae miserata labores,

quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustis iam casibus omnium egenos
urbe domo socias, grates persolvere dignas
non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
di tibi, siqua pios respectant numina, siquid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt
saecula? qui tanti talem genuere parentes?

in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt, convexa polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
quae me cumque vocant terrae.' sic fatus amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,

post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Opstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
'quis te, nate dea, per tanta pericula casus
insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.
tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.
quare agite o tectis iuvenes succedite nostris.
me quoque per multos similis fortuna labores
iactatam hac demum voluit consistere terra:
non ignara mali miseris succurrere disco.'
sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit honorem.

595

600

605

610

615

620

625

63C

« PreviousContinue »