Page images
PDF
EPUB

OLY

h

PRAEFATIO.

Quod in prima hujus libri fronte oftendimus non folum reliquas quae fuperfunt Sophoclis tragoedias una cum fragmentis et Lexico Sophocleo opera nostra in publicum effe prodituras, verum etiam indicem verborum locupletiffimum additum iri, id facile nobis perfuafit partim Gerhardi Fleischeri, Viri honestissimi, voluntas, partim fingularis et divina immortalis poetae praeftantia, quae fic animum noftrum cepit captumque tenet, ut ipfa difficultatum cogitatione, quas editoris officium plurimas et maximas affert, acrius ftudia noftra incendi fentiamus. Quamquam enim reperiuntur loca, quibus vix poteft fine meliorum codicum praefidio falus reftitui, multa etiam et a Brunckio et ab aliis Viris doctis feliciter funt reftituta, non raro tamen etiamnum offenderis, quorum depravatio nemini fuboluit, alia, quae leniorem admittunt correctionem, alia denique, quae citra neceffitatem mutationi obnoxia fuerunt. Quod ne invidiofe dixiffe videar, ftatim fatebor ipfum me in iis tragoediis, quas hucusque

edi

edidi, juvenili quodam fervore abreptum nonnunquam conjecturis vel plane fuperfluis vel jufto audacioribus indulfiffe: quas et alio tempore retractabo et in pofterum tanto diligentius cavebo, quanto ardentius affenfum expeto eorum, a quibus laudari vera laus eft. Univerfam quidem inftituti mei rationem neque integrum eft mutare, nec, fi cffet, magnopere opus videretur. In nonnullis tamen breviori effe licebit, ut in enotanda lectionis varietate, ubi femel indicavero, quae pofthac filentio fim praetermiffurus: Ac fecundas non folum fuitiri paffivi indicativi, fed etiam praefentis perfonas iria, non in 1, terminabo. Illud jam Brustkius fecerat, hoc poft alios nuper praecepertint Porfonus et Hermannus in Praefationibus ad Euripidis Hecubam. Tum γίγνομαι et γιγνώσκω fcribam cum Brunckio, non γίνομαι et γινώσκω. Eundem et Porfonum (in Addendis et Corrigendis ad Eurip. Med. p. 462. ed. Lipf.) imitabor v pro Tuy collocando, ubi per metrum et numeros fieri poteft. Enclitica Moi et με tantum non femper a Brunckio in ἐμοί et ἐμὲ mutata ex antiquis editionibus reducam. Denique fequar ea, quae Hermannus in Praef. ad Eu

[ocr errors]
[ocr errors]

2

rip. Hecub. p. XXI. fqq. de voce del, ubi prima fyllaba longa requiritur, non fine diphthongo fcribenda, tum in libro de emend. ratione Graecae grammaticae p. 13. fqq. de littera y paragogica et p. 78. fqq. de accentu pronominum ἡμῶν, ἡμῖν, ἡμᾶς, ὑμῶν, ὑμῖν, μas monuit. Codicum autem deferiptio, quibus in recenfendo Sophocle ufus eft Brunckius, ne in fingulas praefationes diduceretur, omnium omnino fyllabum hic uno in confpectu ponere placuit. En tibi igitur excerpta e Brunckii ad Sophoclem Praefatione, quae ad notitiam eorum pertinent.

,,A. Membranae vetuftiffimae Bibliothecae Regiae, quo ex Memmiana illatae fuerunt. lis continentur Sophoclis Tragoediae VII. eodem ordine quo in Aldi editione fe fubfequuntur: Euripidis Hecuba, Oreftes, Phoeniffae, Andromacha, Medea, et Hippolytus, quas omnes edidimus: Ariftophanis Fabulae VII. a nobis etiam editae: ita ut varietas lectionis praeftantissimi illius codicis jam omnis opera noftra innotuerit. In catalogo Mff. codd. Graecorum Bibliothecae Regiae eft 2712.

B.

B. Codex Regius chartaceus, catalogi 2787. quo praeter alia continentur Oedipus prior, Trachiniae, Philoctetes, et Oedipus in Colono..

C. Codex Regius bombycinus, catalo. gi 2794. continens Ajacem, Electram et Oedipum priorem.

D. Codex Regius chartaceus, catalogi 2820. praeter alia continens Ajacem, Electram et Oedipum priorem.

E. Codex Regius bombycinus, catalogi 2884. practer alia continens Ajacem, Eleetrain, Oedipum priorem et Antigonam.

AUGUSTANUS, e bibliotheca Senatus li berae civitatis Auguftae Vindelicorum!, chartaceus, praeter alia continens Ajacem, Antigonam, Oedipum priorem et Electram. Codicem hunc, ut et Regium E, diligentiffime contulit ad Johnfoni editionem Joannes Schweighäufer, Graecae linguae in hujus civitatis Academia publicus doctor, cujus multiplicem eruditionem nobilitavit Appiani Alexandrini quas nuper prodiit editio elaboratiflima, quod ad exemplum alios Romanae hiftoriae graecos fcriptores ejusdem viri solertia in integrum reftitutum iri et optamus et ominamur.

MEUS

[ocr errors]
« PreviousContinue »