Pomponii Melæ de situ orbis libri tres, recogn. opera J. Reinoldii

Front Cover
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 43 - Visurgis et Albis clarissimi. Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet...
Page 48 - Sena in Britannico mari, Osismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est ; cujus antistites, perpetua virginitate sanctae, numero novem esse traduntur.
Page 48 - ... deditas navigantibus et in id tantum ut se consulerent profectis. Britannia qualis sit, qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nee indomitarum modo ante se, verum ignotarum quoque gentium victor, qui propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat.
Page 20 - Melanchlaenis atra vestis , et ex ea nomen : Neuris statum singulis tempus est , quo , si velint , in lupos , iterumque in eos qui fuere , mutentur.
Page 42 - Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos : erantque, qui se in rogos suorum, velut una victuri , libenter immitterent.
Page 44 - Rhipaeosque montes sub ipso siderum cardine jacent : ubi sol non quotidie, ut nobis, sed primum verno aequinoctio exortus autumnali demum occidit : et ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.
Page 40 - Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant.
Page 42 - Belgarum, Treveri : urbesque opulentissimae, in Treveris Augusta ; in Heduis Augustodunum ; in Auscis Elimberrum. Garumna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus ex vix navigabilis fertur.
Page 48 - Ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus, an tellus infesta frigoribus,. sine ambitu ac sine fine projecta. Sed prœter Physicos Homerumque.
Page 42 - Germania hinc ripis ejus usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat, oceanico litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum, maxime frigoris.

Bibliographic information