Haud impune quidem. Nec talia passus Ulixes, Oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul, expletus dapibus, vinoque sepultus, Cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum Immensus, saniem eructans ac frusta cruento Per somnum commixta mero: nos, magna precati Numina, sortitique vices, una undique circum Fundimur, et telo lumen terebramus acuto Ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar; Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem Rumpite.
Nam, qualis quantusque cavo Polyphemus in antro Lanigeras claudit pecudes, atque ubera pressat, Centum alii curva haec habitant ad litora volgo 643 Infandi Cyclopes, et altis montibus errant. Tertia iam Lunae se cornua lumine complent, Cum vitam in silvis, inter deserta ferarum Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremisco. Victum infelicem, baccas lapidosaque corna, Dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae. Omnia collustrans, hanc primum ad litora classem Conspexi venientem. Huic me, quaecunque fuisset, Addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocunque absumite leta. Vix ea fatus erat; summo cum monte videmus Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem Pastorem Polyphemum, et litora nota petentem: Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademtum.
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat. Lanigerae comitantur oves: ea sola voluptas, Solamenque mali.
Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit, Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, Dentibus infrendens gemitu; graditurque per aequor Iam medium; necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto Supplice, sie merito; tacitique incidere funem; Verrimus et proni certantibus aequora remis. Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit. Verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, Clamorem immensum tollit: quo pontus, et omnes Intremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis. At genus e silvis Cyclopum et montibus altis Excitum ruit ad portus, et litora complent. Cernimus adstantis nequidquam lumine torvo Aetnaeos fratres, coelo capita alta ferentis, Concilium horrendum: quales cum vertice celso Aëriae quercus, aut coniferae cyparissi Constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae. Praecipites metus acer agit quocunque rudentis Excutere, et ventis intendere vela secundis. [Contra iussa monent Heleni, Scyllam atque Charybdim
Inter utramque viam, leti discrimine parvo, Ni teneant cursus: certum est dare lintea retro. ] Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori Missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae, Megarosque sinus, Thapsumque iacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsum Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemmyrium undosum: nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem Occultas egisse vias subter mare: qui nunc Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Iussi numina magna loci veneramur; et inde Exsupero praepingue solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni Radimus; et fatis nunquam concessa moveri Apparet Camarina procul, campique Geloi, Immanisque Gela fluvii cognomine dicta. Arduus inde Acragas ostentat maxima longe 703 Moenia, magnanimûm quondam generator equorum. Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus; Et vada dura lego saxis Lilybeïa caecis. Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora Accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus, Heu genitorem, omnis curae casusque levamen, Amitto Anchisen. Hîc me, pater optime, fessum Deseris, heu, tantis nequidquam erepte periclis! Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec meta viarum. Hine me digressum vestris Deus adpulit oris.
Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus Fata renarrabat Divom, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hîc fine quievit.
P. VIRGILII MARONIS
AENEIDOS
Ar regina gravi iam dudum saucia cura
Volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos; haerent infixi pectore voltus, Verbaque; nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram; Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes ! 10 Quem sese ore ferens! quam forti pectore, et armis ! Credo equidem, nec vana fides, genus esse Deorum. Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare iugali, Postquam primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset: Huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei Coniugis, et sparsos fraterna caede Penatis, Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit. Agnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optém prius ima dehiscat, Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentis umbras Erebi, noctemque profundam, Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro. Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
Anna refert, O luce magis dilecta, sorori, Solane perpetua maerens carpere iuventa ? Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris ? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: aegram nulli quondam flexere mariti; Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas, Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis Dives alit: placitone etiam pugnabis amori ? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis; Hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, Germanique minas?
Dîs equidem auspicibus reor et Iunone secunda Huc cursum Iliaças vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes! quae surgere
regna Coniugio tali! Teucrûm comitantibus armis, Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce Deos veniam, sacrisque litatis Indulge hospitio, causasque innecte morandi; Dum pelago desaevit hiems, et aquosus Orion, Quassataeque rates, dum non tractabile coelum.
« PreviousContinue » |