Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

LIB. II. Didonis voluntati morem gerens Aeneas, excidii Troiani seriem narrat. Ea est huiusmodi: Graeci decimo belli Troiani anno attritis iam viribus, virtutique diffidentes, ad dolum confugiunt: nocteque ea, quae urbis incendium antecessit, fugam simulantes, circa Tenedum latitant, relicto in agro Troiano equo ligneo tantae magnitudinis, ut portis urbis recipi non posset: eius utero lectissimum quemque procerum includunt. Troiani partim fraude Sinonis impulsi, partim Laocoontis supplicio territi, diruta muri parte, equum in arce statuunt I 249. Nocte intempesta Graeci a Tenedo profecti, per eam muri ruinam, qua equus erat introductus, urbem invadunt. Sinon reseratò equi utero armatos emittit: omnia ferro flammisque foedantur-267. Aeneas interim ab Hectore in somnis admonetur, ut sibi fuga consulat, Deosque patrios incendio eripiat—297. Ille tamen, honestam mortem turpi fugae praeferens, frustra in arma ruit. Satis feliciter primus impetus succedit Troianis, donec Coroebi consilium secuti, sumtis Graecorum armis, suorum telis obruuntur 437. Interea Priami regia oppugnatur, Priamusque ipse a Pyrrho Achillis filio interficitur-558. Aeneas itaque frustra tentatis omnibus, cum iam nihil spei reliquum esset, sacra Anchisae patri committit, eoque in humeros suos sublato, adsumtisque Ascanio filio Creusaque uxore, fugam arripit 728. Graeci a tergo insequuntur. In eo tumultu Creusam uxorem amittit: cuius quaerendae causa per totam urbem oberranti obvia fit uxoris Umbra, virumque mortis suae certiorem facit 794. ipse ad socios revertitur; quo iam magnus virorum mulierumque numerus confluxerat, eius auspicium, quocunque terrarum abducere vellet, sequi paratus—ad fin.

LIB. III. Eversa Troia, Aeneas collectis suorum reliquiis, quae caedi flammisque supererant, parataque apud Antandrum viginti navium classe, primum in Thraciam defertur: ubi, cum futurae urbis fundamenta poneret,

[ocr errors]

territus Polydori a Polymṇestore caesi prodigiis, Delum petit 1 -77. Consultoque ibi Apollinis oraculo, cum antiquam gentis suae matrem, hoc est, primam originis suae terram repetendam didicisset, falsa Anchisae patris interpretatione adductus, Cretam contendit 120. Verum cum ibi quoque, positis iam moenibus, gravissima peste exagitaretur, in somnis monitus a Diis Penatibus, relicta Creta, Italiam petit 192. Ibi subito oborta tempe. state, primum ad Strophades insulas appulsus, ab Harpyiis infestatur -269. Mox Actium delatus, in honorem Apollinis ludos celebrat 290. Inde, Corcyram praetervectus, Epirum tenet: quae id temporis. Heleno Priami filio parebat, cui post Pyrrhi caedem Andromache in coniugium cesserat. Helenus Aeneam hospitio excipit, omnique humanitatis genere complectitur, imminentiumque terra marique periculorum certiorem facit-505. Aeneas, relicta Epiro, Tarentum primamque Italiae oram praetervectus, ad eam Siciliae partem, quae Aetnae monti adiacet, appellitur. Ibi Achemenidem, ab Ulysse in Cyclopis antro desertum, supplicem recipit; edoctusque ab eo de Cyclopum feritate, inde ancoras solvit -681. memorque praeceptorum Heleni, vitatis Charybdis et Scyllae periculis, Siciliae litora longo circuitu circumvectus, tandem Drepanum advehitur, ubi Anchises, tum senio tum longae navigationis iactatione fatigatus, fatis concedit 713. Inde Italiam petiturus, immissa ab Aeolo subita tempestate in Africam eiicitur: quam partem libro primo exsecutus erat poëta.

LIB. IV. Dido amore Aeneae insaniens, animi sui morbum sorori aperit: eiusque consilium secuta, ad nuptias animum adiicit 1 - 89. Iuno quoque, ut Aeneam facilius ab Italia averteret, agit cum Venere, ut eius bona cum venia liceat Aeneae Elisam uxorem ducere: quoque id commodius fieri possit, se opportunitatem oblaturam ostendit 128. Postridie Aeneas et Dido venatum proficiscuntur. Ibi omnibus iam praedae intentis Iuno

[ocr errors]

subitam immittit tempestatem: comites alius alio diffugiunt: Aeneas et Dido in idem antrum conveniunt, ibique infaustis ominibus coniunguntur - 172. Interim Iuppiter, larbae Gaetulorum regis, qui advenam sibi praeferri iniquo animo ferebat, precibus fatigatus, Mercurium mittit ad Aeneam, mandatque, ut, relicta Africa, in Italiam naviget-278. Ille Iovis imperio morem gerens, quaecunque ad navigationem erant necessaria, clam per socios parari iubet 295. Ceterum Dido, ubi classem instaurari sensit, suspicata id quod res erat, graviter cum ipso expostulat, precibusque et lacrimis tum per se ipsam — 392. tum per sororem -449. eum ab incepto revocare conatur. Aeneas, nave iam conscensa, iterum in somnis a Mercurio admonitus, intempesta nocte ancoras solvit 554-583. Illa doloris impatiens, mori decreverat 450 473. et celans sororem quod meditabatur, exstructa in editiore aedium parte ingenti pyra, sacrum magicum, quo ab amore se solveret, paraverat 474-521. ubi, recrudescente per noctem dolore furens 522553. Troianos discessisse vidit, diris Aeneam devovet 584629. ablegataque Barce, Sychaei nutrice, ne quid destinatae morti impedimenti adferret, necem sibi consciscit—ad fin.

[ocr errors]

LIB. V. Aeneas, relicra Carthagine in Italiam navigans, vi tempestatis in Siciliam defertur: ubi ab Aceste benigne exceptus, Manibus Anchisae patris, quem superiori anno eodem die apud Drepanum sepeliverat, anniversarium sacrum facit, ludosque apud tumulum eius instituit: suaque victoribus praemia decernit 1 — 103. Navali certamine vincit Cloanthus- 285. Euryalus Nisi dolo cursu superar- 362. Entellus senex Daretem iuveniliter se iactantem cestu vincit 484. Sagittandi peritia superat Eurytion: prima tamen praemia, aetatis dignitatisque habita ratione, Acestae decernuntur, cuius sagitta in aërem emissa subito exarserat 544. Ascanius in honorem Anchisae avi, cum primae nobilitatis

[ocr errors]

pueris equestres ludos pugnaeque simulacrum exhibet -603. Interea Troianae mulieres hortatu Iridis, longaeque navigationis taedio, ignem in classem coniiciunt, quatuorque naves comburunt: ceterae subita a love immissa pluvia incendio sunt ereptae-699. Nocte sequenti Anchises, Aeneae filio in somnis apparens, Iovis verbis admonet, ut, Nautae consilium secutus, mulieres imbellesque senes in Sicilia relinquat; ipse cum iuventutis robore integraeque aetatis flore in Italiam naviget; Sibyllaeque inprimis antrum adeat: illius enim ductu in campos Elysios esse venturum, ubi et posteritatis suae seriem omniumque instantium bellorum discat eventum -740. Monitis itaque paternis morem gerens Aeneas, oppidum in Sicilia condit nomine Acestam: eo et matrum et senum bello inutilium coloniam transscribit: ipse cum exercitus robore Italiam petit-778. Interim Neptunus, Veneris precibus exoratus, naviganti Aeneae mare tutum praestat-834. Palinurus, in tanta securitate somno succumbens, una cum gubernaculo in mare excutitur: eiusque vicem supplet Aeneas- ad fin.

LIB. VI. Cumas advectus Aeneas, antrum Sibyllae petit; peractoque de more sacrificio, Phoebi oraculum consulit. Ibi et instantia pericula, et futuri belli eventum discit I -I 160. Miseni cadaver in litore inventum comburit, reliquiasque sub proximo monte sepelit, qui Miseni nomen ab illo obtinuit - 235. Inde columbarum ductu ad aureum ramum pervenit: quo decerpto, mactatisque hostiis Deos inferos veneratus, Sibylla duce per Averni fauces ad inferos tendit - 336. Palinurum, quod sepulcri honore careret, circa Stygiam paludem oberrantem invenit, eumque una in ulteriorem ripam traiicere cupientem Sibylla prohibet, cenotaphiique et exsequiarum spe consolatur-383. Post haec Stygem traiectus Aeneas, Cerberoque medicatis offis sopito, per loca infantium, eorumque, qui falso crimine damnai capite supplicium luerant, iter faciens, pervenit ad se

[ocr errors]

dem eorum, qui amoris impatientia manus sibi conscive,rant 449. Ibi Elisam conspicatus cum ei se purgare vellet, illa indignabunda conspectum eius effugit — 476. inde progressus Deiphobum in sedibus eorum, qui bello aliquando claruerant, multis vulneribus lacerum conspicit, necisque eius indignum modum ab ipso edocetur534. Relicto deinde ad laevam Tartaro, sceleratorumque poenas a Sibylla edoctus - 627. ad Ditis ipsius moenia contendit, aureumque ramum in ipso regiae limine defigit-636. Post haec ad fortunatorum sedes iter instituit, et a Musaeo ad patrem suum perducitur-678. Ibi Anchises Aeneam filium animarum originem, purgationem, et consummationem edocet, eique Albanorum Romanorumque regum recensum facit, nobiliumque aliquot Romanorum nomina percurrens, ad Iulii Caesaris et Augusti laudes descendit-860. Marcellumque Octaviae filium, immatura morte praereptum, miris in coelum laudibus effert 888. Inde per eburneam portam ad superos egressus, socios revisit, relictisque Cumis Caietam petit — ad fin.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LIB. VII. Caietam, nutricem suam, Aeneas sepelit, locumque ipsum ab eius nomine Caietam appellat 1-5. Inde Circes sedem praetervehitur-24. secundoque vento ad Tiberis ostia defertur: adversoque flumine subvectus, in Laurentem agrum egreditur - 36. Digressione de prisco Latii statu et de prodigiis, quibus Troianorum adventus denuntiatus fuerat, facta 106. pergit narrare poëta aliud ostentum comesarum mensarum. Cum Aeneas ex Ascanii verbis cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam; ad Latinum regem, qui eius tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendae locum peterent. Interea castra metatur 159. Latinus, legatione benigne audita, praeter postulata, Laviniam filiam suam, quam ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis, externo viro tradere iubebatur, ultro Aeneae con

« PreviousContinue »