Page images
PDF
EPUB

Sperasti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
Et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae
Teque tuosque iuvat: patet isti ianua leto;
Iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium, patremque meum, iuxtaque Creüsam,
Alterum in alterius mactatos sanguine, cernam?
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais: sinite instaurata revisam
Proelia. Nunquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus, clipeoque sinistram
Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine coniux
Haerebat, parvumque patri tendebat Iülum :
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iülus,
Cui pater, et coniux quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat:
Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter, maestorumque ora parentum,
Ecce levis summo de vertice visus lüli

Fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera laetus

[ocr errors]

Extulit, et coelo palmas cum voce tetendit:
Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

673

Adspice nos; hoc tantum: et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.
Vix ea fatus erat senior: subitoque fragore
Intonuit laevum, et de coelo lapsa per umbras
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idaea claram se condere silva,
Signantemque vias; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
Hic vero vietus genitor se tollit ad auras,
Adfaturque Deos, et sanctum sidus adorat:

Iam iam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum.
Dî patrii, servate domum, servate nepotem!
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.

Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis 705 Auditur, propiusque aestus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae : Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit; Quo res cunque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iülus Sit comes, et longe servet vestigia coniux. Vos famuli, quae dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus, Religione patrum multos servata per annos; Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates. Me, bello e tanto digressum et caede recenti, Attrectare nefas; donec me flumine vivo Abluero.

Haec fatus, latos humeros subiectaque colla

Veste super fulvique insternor pelle leonis;
Succedoque oneri. Dextrae se parvus Iülus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus aequis.
Pone subit coniux. Ferimur per opaca locorum.
Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent aurae; sonus excitat omnis;
Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
Iamque propinquabam portis, omnemque videbar
Evasisse vicem: subito cum creber ad auris

Visus adesse pedum sonitus: genitorque per umbram Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno.

737

Hîc mihi nescio quod trepido male numen amicum
Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
Dum sequor, et nota excedo regione viarum;
Heu! misero coniux, fatone erepta, Greüsa
Substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
Incertum; nec post oculis est reddita nostris:
Nec prius amissam respexi, animumve reflexi,
Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
Venimus: hîc demum collectis omnibus una
Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque Deorumque?
Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?

Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates
Commendo sociis, et curva valle recondo;
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnis, omnemque reverti
Per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. ‹
Principio muros obscuraque limina portae,
Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Virgil. Vol. II.

5

Observata sequor per noctêm, et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
Volvitur: exsuperant flammae: furit aestus ad auras.
Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.

Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

Praedam asservabant. Huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensaeque Deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres
Stant circum.

Ausus quin etiam voces iactare per umbram,
Implevi clamore vias, maestusque Creüsam
Nequidquam ingeminans iterumque iterumque
vocavi.

769

Quaerenti, et tectis urbis sine fine furenti,
Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsae
Visa mihi ante oculos, et nota maior imago.
Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Tum sic adfari, et curas his demere dictis:
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniux? non haec sine numine Divom
Eveniunt. Nec te hinc comitem asportare Creüsam
Fas; aut ille sinit superi regnator Olympi.
Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum;
Et terram Hesperiam venies: ubi Lydius, arva
Inter opima virûm, leni fluit agmine Thybris.
Illic res letae, regnumque, et regia coniux
Parta tibi: lacrimas dilectae pelle Creüsae.

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
Adspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divae Veneris nurus:

Sed me magna Deûm Genetrix his detinet oris.
Iamque vale, et nati serva communis amorem.
Haec ubi dicta dedit, lacrimantem, et multa volentem
Dicere, deseruit, tenuisque recessit in auras.

Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumta nocte reviso.

Atque hîc ingentem comitum adfluxisse novorum
Invenio admiráns numerum; matresque virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
Undique convenere, animis opibusque parati;
In quascunque velim pelago deducere terras.
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

« PreviousContinue »