Page images
PDF
EPUB

1

Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma Deosque parant comites, pelagoque remenso
Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio, moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere; nefas quae triste piaret.
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis, coeloque educere, iussit:
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit;
Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam, si vestra manus violasset dona Minervae,
Tum magnum exitium (quod Dî prius omen in ipsum
Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum.
Sin manibus vestris vestram adscendisset in urbem ;
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis
Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.

194

Hic aliud maius miseris multoque tremendum Obiicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt: Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque Sanguineae exsuperant undas; pars cetera pontum Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus, spumante salo. Iamque arva tenebant; Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,

Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt. Et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat, et miseros morsu depascitur artus;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno;
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem;
Sub pedibusque Deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque Divae
Numina conclamant.

226

Dividimus muros, et moenia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediaeque minans illabitur urbi.

O patria, o Divom domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
Virgil. Vol. II.

4

Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere.
Instamus tamen immemores caecique furore,
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, Dei iussu non unquam credita Teucris.
Nos delubra Deûm miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea coelum, et ruit oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque,
Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae,
Litora nota petens: flammas cum regia puppis
Extulerat; fatisque Deûm defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon : illos patefactus ad auras
Reddit equus; laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam;
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
Accipiunt socios, atque agmina conscia iungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit, et dono Divom gratissima serpit.
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo

258

Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,

Vel Danaûm Phrygios iaculatus puppibus ignis!
Squalentem barbam, et concretos sanguine crinis,
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar

Compellare virum, et maestas expromere voces:
O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrûm,
Quae tantae tenuere morae ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi adspicimus! quae causa indigna serenos
Foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?
Ille nihil; nec me quaerentem vana moratur:
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate Dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum. Si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia Penates:
Hos cape fatorum comites; his moenia quaere,
Magna pererrato statues quae denique ponto.
Sic ait; et manibus vittas, Vestamque potentem,
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur moenia luctu;

290

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus; armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta, boumque labores,

Praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Volcano superante, domus; iam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.

321

Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis.
Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem
Cum sociis ardent animi. Furor iraque mentem
Praecipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
Sacra manu, victosque Deos, parvumque nepoterh
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae. Fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit. Incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venere Mycenis.
Obsedere alii telis angusta viarum

Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi proelia tentant
Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine Divom
In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad aethera clamor.

« PreviousContinue »