Iamque adeo tutum longe Piraeca cernit, Prospicit incinctam spumanti litore Cythnon, 482 Aeginamque simul, sementiferamque Seriphum. Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae. Sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus 514 Tum, qua se medium capitis discrimen agebat, Ecce repente, velut patrios imitatus honores, Purpuream concussit apex in vertice cristam. At mollis varios intexens pluma colores Marmoreum volucri vestivit tegmine corpus, Lentaque perpetuas fuderunt brachia pennas. Inde alias partis, minioque infecta rubenti Crura, nova macies obduxit squalida pelli, Et pedibus teneris ungues confixit acutos. Et tamen hoc demum miserae succurrere pacto Vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum. Nunquam illam posthac oculi videre suorum Purpureas flavo retinentem vertice vittas; Non thalamus Tyrio fragrans accepit amomo, Nullae illam sedes. Quid iam cum sedibus illi? Quae simul ut sese cano de gurgite velox Cum sonitu ad coelum stridentibus extulit alis, Et multum late dispersit in aequore rorem; Infelix virgo nequidquam a morte recepta Incultum solis in rupibus exigit aevum, Rupibus, et scopulis, et litoribus desertis. Nec tamen hoc iterum poena sine: namque Deûm Omnia qui imperio terrarum millia versat, Commotus talem ad superos volitare puellam, Cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret, Illi pro pietate sua (nam saepe tepenti Sanguine taurorum supplex resperserat aras; Saepe Deûm largo decorarat munere sedes) Reddidit optatam mutato corpore vitam, Fecit et in terris Haliaeetus ales ut esset. Quippe aquilis semper gaudet Deus ille coruscus. Huic vero miserae, quoniam damnata Deorum rex, Iudicio gnatique et coniugis ante fuisset, Et Ciris, memori servant ad secula fato. P. VIRGILII MARONIS CATALECTA. 373 I. Ad Tuccam. DELTA, Tucca, tibi venit; sed saepe videre Non licet: occulitur limine clausa viri. I I. In C. Annium Cimbrum Rhetorem. CORINTHLORUM amator iste verborum, I I I. In Noctuinum. SOCER, beate nec tibi nec alteri, Ut ille versus usquequaque pertinet: Gener socerque, perdidistis omnia. I V. In eundem. SUPERBE Noctuine, putidum caput, Duas, et hanc, et alteram, tibi dari. V. In Lucium. IACERE me, quod alta non possim, putas, Ut ante, vectari freta; Nec ferre durum frigus, aut aestum pati, Valent, valent mihi ira et antiquus furor, Quid, impudice, et improbande Caesari? Sed furta dicantur tua, Et heluato sera patrimonio In fratre parsimonia; Vel acta puero cum viris convivia, Et inscio repente clamatum super, |