Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

CIRIS

AD MESSALA M.

355

ETSI me vario iactatum laudis amore,

Irritaque expertum fallacis praemia vulgi,
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiae complectitur umbra:
Num mea quaeret eo dignum sibi quaerere carmen?
Longe aliud studium atque alios accincta labores,
Altius ad magni suspendit sidera mundi,

Et placitum paucis ausa est adscendere collem:
Non tamen absistam coeptum detexere munus.
In quo iure meas utinam requiescere Musas,
Et leviter blandum liceat deponere morem.
Quod si mirificum proferre valent genus omnes
Mirificum secli, modo sit tibi velle libido;
Si me iam summa Sapientia pangeret arce,
Quatuor antiquis quae heredibus est data consors:
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere, atque humilis possem contemnere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali;
Non equidem; quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli liceat pede claudere versum;

10

Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
Qualis Erechtheis olim portatur Athenis,

Debita cum castae solvuntur vota Minervae,
Tardaque confecto redeunt Quinquatria lustro,
Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro,
Et prono gravidum provexit pondere cursum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus;
Felices, qui talem annum videre, diemque.
Ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae:
Magna Giganteis ornantur pepla tropaeis;
Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco;
Additur aurata deiectus cuspide Typho,
Qui prius, Ossaeis consternens aethera saxis,
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
Tale Deae velum sollemni in tempore portant.
Tali te vellem, iuvenum doctissimė, ritu
Purpureos inter Soles et candida Lunae
Sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
Naturae rerum magnis intexere chartis;
Aeternum Sophiae coniunctum carmine nomen
Nostra tuum senibus loqueretur pagina seclis.
Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes;
Nunc primum teneros firmamus robore nervos:
Haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi
Priina rudimenta et primos exegimus annos,
Accipe dona, meo multum vigilata labore,
Et praemissa tuis non magna exordia rebus:
Impia prodigiis ut quondam exterruit amplis
Scylla, novosque avium sublimis in aëre coetus
Viderit; et tenui conscendens sidera penna
Caeruleis sua tecta supervolitaverit alis;

Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo,

35

67

Proque patris solvens excisa funditus urbe.
Complures illam, et magni, Messala, poëtae
(Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)
Longe alia perhibent mutatam membra figura,
Scyllaeum monstra in saxum conversa vocari;
Illam esse, aerumnis quam saepe legamus Ulixi
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse ratis, et gurgite in alto.
Deprensos nautas, canibus lacerasse marinis.
Sed neque Maeoniae haec patiuntur credere chartae,
Nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii vulgo finxere puellas,
Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
Ipsi seu Lamie mater sit, sive Crataeis,
Sive illam monstro genuit Persea biformi,
Sive est neutra parens: atque hoc in carmine toto
Inguinis est vitium et Veneris descripta libido;
Sive etiam est iactis speciem mutata venenis,
Infelix virgo: quid enim commiserat illa?
Ipse Pater nudam saeva complexus arena.
Coniugium carae violaverat Amphitrites:
Attamen exegit longo post tempore poenas,
Ut, cum cura sui veheretur coniugis alto,
Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum.
Seu vero,
ut perhibent, forma cum vinceret omnis,
Et cupidos quaestu passim spoliaret amantes:
Piscibus et canibus rabidis vallata repente,
Horribiles circum vidit se sistere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus !
Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!
Ausa quod est mulier numen fraudare Deorum,
Et dictam Veneri votorum vertere poenam :

Quam, mala multiplici iuvenum quod saepta caterva
Dixerat atque animo meretrix iactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuisse,

Docta Palaephatia testatur voce papyrus.
Quidquid, et ut quisque est tali de clade locutus,
Omnia sint: potius liceat notescere Cirin;
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
Quare, quae, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuistis praemia, Divae
Pierides: quarum castos altaria postes

Munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut suave rubens narcissus,
Aut crocus alterna coniugens lilia caltha,
Sparsaque liminibus floret rosa: nunc age, Divae,
Praecipue nostro nunc adspirate labori;
99
Atque novum aeterno praetexite honore volumen.
Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes,
Actaeos inter collis et candida Thesei
Purpureis late ridentia litora conchis:
Quarum non ulli fama concedere digna
Stat Megara, Actaei quondam munita labore
Alcathoi, Phoebique; Deus namque adfuit illi:
Unde etiam, citharae voces imitatus acutas,
Saepe lapis recrepat Cyllenia munera pulsus,
Et veterem sonitu Phoebi testatur honorem.
Hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,
Fecerat infestam populator remige Minos:

Hospitio quod se Nisi Polyidos avito,

Carpathium fugiens et flumina Caeratea,
Texerat. Hunc bello repetens Gortynius heros

Attica Cretaea sternebat rura sagitta.

Sed neque tunc cives, nèque tunc rex ipse veretur

Infesto ad muros volitantis agmine turmas
Ducere, et indomita virtute retundere mentis:
Responsum quoniam satis est meminisse Deorum.
Nam capite a summo regis, mirabile dictu,
Candida caesaries; florebant tempora lauro;
At roseus medio fulgebat vertice crinis:
Cuius quam servata diu natura fuisset,

Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum,
Concordes stabili firmarunt numine Parcae.
Ergo omnis caro residebat cura capillo;
Aurea sollemni comtum quoque fibula ritu
Mopsopio tereti nectebat dente cicadae.

132

Nec vero haec vobis custodia vana fuisset, Nec fuerat: nisi Scylla, novo concepta furore, Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulcrum, O nimium cupidis si non inhiasset ocellis ! Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem Iuppiter: ille etiam Poenos domitare leones, Et validas docuit vires mansuescere tigris; Ille etiam Divos, homines; sed dicere magnum est; Idem tum tristes acuebat parvulus iras Iunonis magnae: [cuius periuria Divae Olim se meminisse diu periura puellae Non ulli liceat:] violaverat inscia sedem," Dum sacris operata Deae lascivit, et extra Procedit longe matrum comitumque catervam, Suspensam gaudens in corpore ludere vestem, Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans: Necdum etiam castos agitaverat ignis honores, Necdum sollemni lympha perfusa sacerdos Pallentis foliis caput exornarat olivae:

« PreviousContinue »