Ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt) $ P. VIRGILII MARONIS AENEIDOS LIBER XII. TURNUS URNUS ut infractos adverso Marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis; ultro implacabilis ardet, Attollitque animos. Poenorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum volnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis Excutiens cervice toros, fixumque latronis Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit: 10 Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Aeneadae; nec, quae pepigere, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, Desertorem Asiae, (sedeant spectentque Latini,) Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat victos; cedat Lavinia coniux. Olli sedato respondit corde Latinus: O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est Consulere, atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque La tino est; Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris, Fas erat, idque omnes Divique hominesque canebant. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantúr Bella, vides; quantos primus patiare labores. Spes Italas: recalent nostro Tiberina fluenta Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci. 37 Feminea tegat; et vanis sese occulat umbris. At regina, nova pugnae conterrita sorte, Flebat; et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae Tangit honos animum, (spes tu nunc una, senectae Tu requies miserae; decus imperiumque Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit) Unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cunque manent isto certamine casus, Et me, Turne, manent. Simul haec invisa relinquam Lumina, nec generum Aenean captiva videbo. Accepit vocem lacrimis Lavinia matris Flagrantis perfusa genas: cui plurimus ignem Subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa: talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine vultus; Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam: Ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto Prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno Haud placitura refer: Cum primum crastina coelo Puniceis invecta rotis Aurora rubescit; Non Teucros agat in Rutulos. Teucrûm arma Et Rutuli. Nostro dirimamus sanguine bellum. Haec ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit; Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia; 68 Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Nec minus interea maternis saevus in armis Postera vix summos spargebat lumine montis Orta dies; cum primum alto se gurgite tollunt Solis equi, lucemque elatis naribus efflant: 99 |