Page images
PDF
EPUB

Hospitia. Et laevo pressit pede, talia fatus,
Exanimem, rapiens immania pondera baltei,
Impressumque nefas: una sub nocte iugali
Caesa manus iuvenum foede, thalamique cruenti;
Quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro:
Quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
Nescia mens hominum fati sortisque futurae,
Et servare modum, rebus sublata secundis.
Turno tempus erit, magno cum optaverit emtum
Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
Oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
Impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti !
Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert:
Cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos!

510

Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor Advolat Aeneae, tenui discrimine leti Esse suos: tempus, versis succurrere Teucris.. Proxima quaeque metit gladio, latumque per agmen Ardens limitem agit ferro; te, Turne, superbum Caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis Omnia sunt oculis: mensae, quas advena primas Tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos. Quatuor hîc iuvenes; totidem, quos educat Ufens, Viventis rapit, inferias quos immolet umbris, Captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam : Ille astu subit; ac tremebunda supervolat hasta; Et genua amplectens effatur talia supplex: Per patrios Manis, et spes surgentis Iüli,

Te precor, hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta: iacent penitus defossa talenta

Caelati argenti: sunt auri pondera facti
Infectique mihi. Non hîc victoria Teucrûm
Vertitur; aut anima una dabit discrimina tanta.
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior iam tum Pallante peremto.
Hoc patris Anchisae Manes, hoc sentit lülus.
Sic fatus galeam laeva tenet, atque reflexa
Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
Infula cui sacra redimibat tempora vitta,
Totus collucens veste atque insignibus armis :
Quem congressus agit campo, lapsumque superstans
Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus 541
Lecta refert humeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies Volcani stirpe creatus

Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
Et totum clipei ferro deiecerat orbem;

Dixerat ille aliquid magnum, vimque adfore verbo
Crediderat, coeloque animum fortasse ferebat,
Canitiemque sibi et longos promiserat annos.
Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
Silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
Obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
Loricam clipeique ingens onus impedit hasta. ~
Tum caput orantis nequidquam, et multa parantis
Dicere, deturbat terrae; truncumque tepentem
Provolvens, super haec inimico pectore fatur:
Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
Condet humi, patriove onerabit membra sepulcro:<

Alitibus linquere feris; aut gurgite mersum

Unda feret, piscesque impasti volnera lambent. Protenus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, Persequitur, fortemque Numam, fulvumque

Camertem,

Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum cui brachia dicunt,
Centenasque maņus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
Tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
Sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
Quadriiuges in equos adversaque pectora tendit;
Atque illi, longe gradientem et dira frementem
Ut videre, metu versi retroque ruentes
Effunduntque ducem, rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis infert se Lucagus albis

In medios, fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos: strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentes :

Irruit, adversaque ingens apparuit hasta.
Cui Liger:

Non Diomedis equos, nec currus cernis Achilli,
Aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
His dabitur terris. Vesano talia late

573

Dicta volant Ligeri: sed non et Troïus heros
Dicta parat contra ; iaculum nam torquet in hostem.
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
Admonuit biiugos; proiecto dum pede laevo
Aptat se pugnae; subit oras hasta per imas
Fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen;

Excussus curru moribundus volvitur arvis.
Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
Prodidit, aut vanae vertere ex hostibus umbrae;
Ipse rotis saliens iuga deseris. Haec ita fatus
Arripuit biiugos. Frater tendebat inermes
Infelix palmas, curru delapsus eodem:

Per te, per qui te talem genuere parentes,
Vir Troiane, sine hanc animam, et miserere

precantis.

Pluribus oranti Aeneas: Haud talia dudum

Dicta dabas. Morere, et fratrem ne desere frater.
Tum latebras animae, pectus, mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri

603

More furens. Tandem erumpunt, et castra relinquunt
Ascanius puer et nequidquam obsessa iuventus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
O germana mihi atque eadem gratissima coniux,
Ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Troianas sustentat opes; non vivida bello
Dextra viris, animusque ferox, patiensque pericli.
Cui Iuno submissa : Quid, o pulcherrime coniux,
Sollicitas aegram, et tua tristia dicta timentem ?
Si mihi, quae quondam fuerat, quamque esse decebat,
Vis in amore foret; non hoc mihi namque negares,
Omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum,
Et Dauno possem incolumem servare parenti.
Nunc pereat, Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen,
Pilumnusque illi quartus pater; et tua larga
Saepe manu multisque oneravit limina donis.

Cui rex aetherei breviter sic fatur Olympi :
Si mora praesentis leti tempusque caduco
Oratur iuveni, meque hoc ita ponere sentis;
Tolle fuga Turnum, atque instantibus eripe fatis.
Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis

635

Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri
Mutarive putas bellum; spes pascis inanis.~
Cui Iuno adlacrimans: Quid si, quod voce gravaris,
Mente dares; atque haec Turno rata vita maneret!
Nunc manet insontem gravis exitus: aut ego veri
Vana feror. Quod ut o potius formidine falsa
Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
Haec ubi dicta dedit, coelo se protenus alto
Misit, agens hiemem nimbo succincta per auras;
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum Dea nube cava tenuem sine viribus umbram
In faciem Aeneae (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis; clipeumque iubasque
Divini adsimulat capitis; dat inania verba;
Dat sine mente sonum, gressusque effingit euntis:
Morte obita quales fama est volitare figuras,
Aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago,
Irritatque virum telis, et voce lacessit.
Instat cui Turnus, stridentemque eminus hastam
Coniicit: illa dato vertit vestigia tergo.

Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
Credidit, atque animo spem turbidus hausit inanem:
Quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos:
Hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.
Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat
Mucronem; nec ferre videt sua gaudia ventos.

« PreviousContinue »