Page images
PDF
EPUB

Urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem
Reliquias: Troiae cineres atque ossa peremtae
Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.

• Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
Quam molem subito excierit. Maria omnia coelo
Miscuit, Aeoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
Exussit foede puppis; et classe subegit
Amissa socios ignotae linquere terrae.

Quod superest; oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi! liceat Laurentem attingere Thybrim!
Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.

Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Unde genus ducis. Merui quoque: saepe furores 801
Compressi et rabiem tantam coelique marisque.
Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
Aeneae mihi cura tui. Cum Troïa Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Millia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus: Pelidae tunc ego forti
Congressum Aenean, nec Dîs nec viribus aequis,
Nube cava rapui: cuperem cum vertere ab imo
Structa meis manibus periurae moenia Troiae.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle
timorem.

Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret: Unum pro multis dabitur caput.

His ubi laeta Deae permulsit pectora dictis,

Iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omnis effundit habenas.
Caeruleo per summa levis volat aequora curru.
Subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur aequor aquis: fugiunt vasto aethere nimbi,
Tum variae comitum facies; immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis.
Laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hîc patris Aeneae suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem: iubet ocius omnis
Attolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent 831
Cornua, detorquentque. Ferunt sua flamina classem.

Princeps ante omnis densum Palinurus agebat
Agmen: ad hunc alii cursum contendere iussi.
Iamque fere mediam coeli Nox humida metam
Contigerat; placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilja nautae:
Cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinurę, petens, tibi tristia somnia portans
Insonti; puppique Deus consedit in alta,
Phorbanti similis; funditque has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
Aequatae spirant aurae; datur hora quieti:
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi voltum fluctusque quietos

Ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus Austris,
Et coeli toties deceptus fraude sereni?
Talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce Deus ramum Lethaeo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus;
Et super incumbens, cum puppis parte revolsa,
Cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
Praecipitem, ac socios nequidquam saepe vocantem.
Ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat;
Difficilis quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant:
Cum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa

gemens, casuque animum concussus amici. O nimium coelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis arena!

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER VI.

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas,

Et tandem Euboïcis Cumarum adlabitur oris.
Obvertunt pelago proras: tum dente tenaci
Ancora fundabat navis, et litora curvae
Praetexunt puppes; iuvenum manus emicat ardens
Litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, silvas; inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo

Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae, 10
Antrum immane, petit: magnam cui mentem
animumque
Delius inspirat vates, aperitque futura.

Iam subeunt Triviae lucos, atque aurea tecta.
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,
Praepetibus pennis ausus se credere coelo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arcé.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgei: tum pendere poenas
Cecropidae iussi (miserum!) séptena quotannis

Corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus:
Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus, prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae ;
Hic labor ille domus, et inextricabilis error:
Magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
Bis conatus erat casus effingere in auro:

Bis patriae cecidere manus. Quin protenus omnia
Perlegerent oculis: ni iam praemissus Achates
Adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci; fatur quae talia regi:
Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentis.

37

Talibus adfata Aenean, (nec sacra morantur Iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcae latus ingens rupis in antrum: Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo, Poscere fata Tempus, ait: Deus, ecce, Deus. Cui tali fanti Ante fores, subito non voltus, non color unus, Non comtae mansere comae; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument; maiorque videri, Nec mortale sonans, adflata est numine quando Iam propiore Dei. Cessas, in vota precesque, Tros, ait, Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent Attonitae magna ora domus. Et talia fata

« PreviousContinue »