Deficit. Infixum stridit sub pectore volnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit : Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto Quaesivit coelo lucem, ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, Quae luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat, Sed misera ante diem, subitoque accensa furore, Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis, Mille trahens varios adverso sole colores, Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo. Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.
P. VIRGILII MARONIS
A ENE I DOS
INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae Collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, Causa latet : duri magno sed amore dolores Polluto, notumque, furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla Occurrit tellus; maria undique, et undique coelum: Olli caeruleus supra caput adstitit imber, Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta : Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus Colligere arma iubet, validisque incumbere remis; Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: Magnamine Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo. Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur äër. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos: Si modo rite memor servata remetior astra. Tum pius Aeneas: Equidem, sic poscere ventos Iamdudum, et frustra cerno te tendere contra. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, Quove magis fessas optem demittere navis, Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, Et patris Anchisae gremio complectitur ossa? Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi Intendunt Zephyri: fertur cita gurgite classis; Et tandem laeti notae advertuntur arenae. At procul excelso miratus vertice montis Adventum sociasque rates, occurrit Acestes, Horridus, in iaculis et pelle Libystidis ursae Troïa Crimiso conceptum flumine mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum Gratatur reduces, et gaza laetus agresti Excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat Clara dies; socios in coetum litore ab omni Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: Dardanidae magni, genus alto a sanguine Divom, Annuus exactis completur mensibus orbis, Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra, maestasque sacravimus aras. Iamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum. Semper honoratum (sic Dî voluistis) habebo. Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae; Annua vota tamen sollemnisque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, Haud equidem sine mente, reor, sine numine Divom Adsumus, et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; Poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes Dat numero capita in navis: adhibete Penatis, Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibns almum Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem, Prima citae Teucris ponam certamina classis; Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, Seu crudo fidit pugnam committere cestu : Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes, et tempora cingite ramis. Sic fatus, velat materna tempora myrto. Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum millibus ibat
Ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hîc duo rite mero libans carchesia Baccho Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro; Purpureosque iacit flores, ac talia fatur: Salve, sancte parens, iterum; salvete recepti Nequidquam cineres, animaeque umbraeque
Non licuit finis Italos, fataliaque arva,
Nec tecum Ausonium, quicunque est, quaerere
Dixerat haec: adytis cum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina, traxit, Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras; Caeruleae cui terga notae maculosus et auro Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus Mille iacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Aeneas. Ille agmine longo Tandem inter pateras et laevia pocula serpens Libavitque dapes, rursusque innoxius imo Successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis Esse putet: caedit binas de more bidentis, Totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos. Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni, Manisque Acheronte remissos. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti Dona ferunt; onerant aras, mactantque iuvencos. Ordine aëna locant alii, fusique per herbam Subiiciunt veribus prunas, et viscera torrent, Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant; Famaque finitimos et clari nomen Acestae Excierat: laeto complerant litora caetu Visuri Aeneadas; pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur In medio: sacri tripodes, viridesque coronae, Et palmae, pretium victoribus, armaque, et ostro Perfusae vestes, argenti aurique talenta; Et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis Quatuor, ex omni delectae classe, carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin;
« PreviousContinue » |