Page images
PDF
EPUB

mmmmm

EXCUDEBAT DONDEY-DUPRÉ.

mmmmmmmmmmmmmmmmm

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

OTHE

•BODI

NOVI EDITORIS MONITUM.

VULGO olim creditum fuisse hos Declamationum libros ad Senecam Philosophum referendos, docet Lipsius (vide inf. p. 11); quæ quidem sententia nunc explosa est virorum doctorum suffragio, ut dissertationes infra positæ manifestum facient. Attamen ne quid lector, propter veterem illam opinionem, in nostra Senecæ editione desideret, operæ pretium duximus secundam hanc partem, si quidem de ea controversia mota est, operibus philosophicis subjungere. Nam etsi plurima ex his libris desint, etsi multos locos jamdudum viri docti conclamatos habeant, etsi græca vix ullo versiculo integra sint, aliquid tamen inest quod antiquarum rerum curiosos detinere, et litterariam horum temporum historiam illustrare possit.

Textum Elzevirianæ editionis secuti, quidquid ad eum constituendum congesserant interpretes, fere omisimus ; quidquid vero ad verborum rerumque intelligentiam valebat, sedulo conquisivimus. Hinc factum est, ut additamenta quædam, bona quidem, sed non admodum utilia, quæ primo his

Senecæ libris subnectere mens fuerat (vide not.

p. 19 et 29), postea rejicere visum sit, ne in duo inutiliter excresceret.

volumina opus

Græca hactenus, vix uno alteroque loco restituta, mendis undique scatebant; in quibus, quantum fas fuit, corrigendis strenuam navavit operam vir nobis ob comitatem pariter et omnigenam doctrinam nunquam satis prædicandus, C. ALEXANDre, Borbonii collegii rector : qui multa adhuc depravatissima, et sine sensu prolata, ingeniose et quasi divinans discussit, atque constituit; paucissima vero docta manu prætermisit. Itaque illi maximas grates publice agimus habemusque; neque tuum, Lector benevole, suffragium ei defore confidimus.

ED.

« PreviousContinue »