Page images
PDF
EPUB

Quasque habet ista palus herbas, artesque medentam.
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentam,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altere nocte,
Et tum forte novis admôram labra circutis,
Dissiluere tamen raptà compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos credite sylvæ..

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,] num.
Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Beli
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ;
Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camonis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni,
Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me fava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ. Has inter Phænix divina avis, unica terris Cæruleum fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube phaArma corusca faces, et spicula tincta pyropo ; [retræ Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impigar, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec febimus ultrâ, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divosque perennes, Æthereos haurit latices et gaudia potat Ore sacro. Quin tu cæli post jura recepta Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ norint, sylvisque vocabere Damon. Quod tibi purpures pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia Thyrso.

JAN. 23, 1646. AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS

ACADEMLE BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti

postulabit ut cum aliis nostris in bibliotheca reponeret, Ode.

STROPHE I.

Genelle cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et hummum vix tetigit pede ;

ANTISTROPHE.

Quis te parve liber, quis te fratribon
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidem, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ;

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam pedè totis finibus Angligenům ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apolineâ pharetra
Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo
Quin tu, libelle, nuncii licet malá
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneât specus,
Seu que te latebra, forsan unde vili
Calo teréris institoris infulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennå ;

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui
Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollisitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virům monumenta curæ :
Téque aditis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Eternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erectheides
O pulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ
quam

valle colit
Delo posthabitâ,
Bifidòque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antique gentis lumina, et verum decus.

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsi,
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque
Turba legentum prava facesset ; [longè
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.
Tum livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet
Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacté respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt card

σχέσιν, partim απολελυμένα. Phaleucia quæ sunt Spondæum tertio loco bis admittunt, quod iidem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM NOMINE

CROMWELLI.

BelliPOTENS Virgo, septem Regina Trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli, Cernis

quas

merui dura sub casside rugas, Utque senex armis impiger ora tero ; Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submit it frontem reverentior umbra;

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

PAINTBR AND 8TXNNOTYPKI,

WOKING, HURBKY.

« PreviousContinue »