Page images
PDF
EPUB

Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani Glaucos perfundit gurgite crines.

in et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo,
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibit nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatadicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque
Et parili carpes iter immortale volatu. [virorum,
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas vinesse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguous inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nex fixa sub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis delecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub fore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,

Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
( mihi si mea sors talem concedat amicum
Phoebæos decorasse viros jui tam bene nòrit,
Si quando indigenas evocabo in carmine reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem ;
Aut dicum invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, et (O modo spiritus adsit)
Frangam Saxonicas Britonem sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempore vitæ,
Annorumque satur cineri sua juro relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erat si dicam sim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parvet componi moliter urna.
Forsitan et nostros ducat de marmore vult
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolùm semotus in æthera divům,
Quò labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) et tota menta serenum
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem studia secuti a

pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viverit, juvenis egregius.

Himerides nymphæ (dam vos et Daplınin et
Et plorata diu meministis fata Bionis) [Hylan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, memorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viride surgebat calmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,

Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tuin vero amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare dolorem,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi ! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere Damon !
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui de ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumqu', Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Hæc tibicerta manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modd ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ; Quis fando sopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni (auster Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum veritur axe, Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipse situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Tityras ad Corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco. Hic Zephyri, hic placidas interersepit arbutas undas; Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et sidere Mopsus) Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis ? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti domino jam non vacat, agni. Mirantir nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, et semper amorem Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, cithræque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanji Chloris vicina fuenti ; Nil me blanditia, nil me solantia verba, Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum sibi lege sodales, Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, si densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum sit, et omnia circum Farra libens volitet, serò sua tecta revisens, Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,

Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspere votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria ulta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah certè extremium licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusei, Musis operata juventus, (mon
Hic Charis, atque Lepos ; et Thuscus tu quoque Da-
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, liec puto multúm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, cathalique, et cerea vincla cicutæ,
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratio Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, [cinthi, Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hya

« PreviousContinue »