Page images
PDF
EPUB

Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago,
Et, quotquot fidei caluere cupidine vere,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat, rigidi cupidé parueri gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos
Despicit @therea dominus qui tulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Fame Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossce. Mille fores aditusque patent, totidémque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros : Excitat hîc varios plebs agglomerata susurros ; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit adua culmen. Ipsa quidem summá sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvence Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia sæpe Perlustrare, etiam radianti impervia soli: Millenisque loquax auditaque visaque linguis Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget. Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit Carmine tam longo, servati scilicet Angli Officiis

vaga

diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et novo sceptigero cædes meditata läcobo?
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentis induit alas,
Luduit et variis exilia corpora plumis;

Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres, prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit :
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Autheresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, et credulibus obstitit ausis
Papicolùm ; capti pænas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant ;
Turba choros juvenilis agit : Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis Eliensis.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (pro semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et fereris sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc in quietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devolvens deam :

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parciu
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam,
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,

Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
Cæcos furores prone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè vivlas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi scorpionis brachia,

Non ensis Orion tuus.
Prætervolvavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum, siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas, Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallynain, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effare queat

Oriundus humano patre
Amænitates illius loci? mihi

Sat est in eternum frui.

Naturam non pati senium. Heu quám perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Oedipodioniam volvit sub pectore noctem ! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Concilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ? Et se fassa senem malé certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squallorque situsque Sidera vexabunt? an et insatiabile Tempus Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine coeli? Tu quoque Phæbe tui casus imitabere nati Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulsus sedibus Hemi Dissultabis apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens fundatis fortius astris Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat Nec fovet effætas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed

semper

amica Luce potens eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formosis ab Indis

Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore,
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu;
Cæruleumque ignem parìbus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phæbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec famma orbem populabitur ultima, latd
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellcxit.
Dicite sacrorum præsides nemorum deæ
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæqui in immenso procul
Antro recumbis otioso Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis:
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotá forte terrarum plaga

« PreviousContinue »