alteri editioni præfixa, ita tamen, ut epistola prioris editionis ad Paullum II eidem ab initio præmissa fit. In eadem epistola, quidquid, inquit, Maronis fcriptorum indepti fumus, quantum quidem fuimus intelligendo in tanta tamque mendosa exemplariorum raritate, multorumque ejusmodi prope defuctudine, immo vero internecione, in corpus unum omne compegimus; unde codices non admodum frequentes ac bonos ei ad manus fuisse apparet. Liquet etiam illud, Culicem, etsi valde vitiose, ut multa nec Alerienfis intelligere poffet, et alia, quæ Virgilii nomen mentiuntur, poëmatia (Sunt Diræ, Copa, Est et Non, Vir bonus, Rosæ, Moretum, Priapea, Epitaphia, et alia) in ea editione exhibita efsse, præter Cirin, quod ex Fontanino 1. 1. intelligas. Alteram editionem idem vir meritiffimus, Episcopus Alerienfis, fufceperat, cum ut commissos in priore operarum errores plurimos emendaret, tum ut e Pomponii Infortunatii codice antiquissimo, majufculis characteribus fcripto, quo Eclogæ, præter primam, Georgica Æneisque abfoluta continebantur, poëtam caftigatiorem exhiberet; id quod etiam in poëmatiis, Ætna, Ciri et Catalectis, alio Pomponii libro adjutus, fecerat. Cæterum Pomponius ille Infortunatus nullus alius est quam Julius Pomponius Lætus, etfi illud nomen apud eos, qui de ejus vita scripserunt, memorari vulgo non video; præterquam apud Angelum Zavarronium in Bibliotheca Calabra p. 59, qui eum alias Julium Fortunatum, et post mortem Paulli II, P. M. Mecenatis sui Infortunatum, appellatum tradit; hactenus utique perperam quod Paullum II nominavit, cum Pium II memorare debuisset, cui carus fuit Pomponius; a Paullo contra in capitis periculum adductus. Recte itaque Apoftolus Zenus (in Differtazioni Voffiane p. 232) pro fortunæ conditione Pomponium nomen fubinde mutasse monuit. Adde p. 245 f. Primis annis nomen Julii Pomponii Sabini fibi impofuerat. Neutra harum editionum ad Virgilium emendandum in confilium vocata est; restatque adeo hic beneficii in Maronem locus, fi quis in eas incidat, ut de lectione excerpenda cogitet. Ad poëtam ipsum inde magnum fructum haud expecto; nam repetita fuit illa editio ab editoribus infequentibus; in priore excudenda non admodum bonis codicibus editor erat instructus; in altera Pomponii librum adhibuerat; atqui is nullus alius fuisse videtur, quam Oblongus Pierii. vid. fup. de his codd. 1470. P. V. M. Opera omnia. Venetis per Vindelinum Spirenfem fol. 1470. Veneta I. Versus in fine subscriptos vid. apud Orlandum p. 20. Maittairium Annal. T. I. p. 290, et in Bibliotheca Smithiana p. D, e qua hic liber in Bibliothecam Regis Britanniarum Aug. migravit. Exemplar alterum in Biblioth. Colbertinæ fupellectile, anno 1728 Lutetiæ L. 581 vendita, ad nefcio quem tranfiit. vid. Burius Bibliographie instructive n. 2659. Iterum venum iit a. 1779 Parifiis apud Meyzieu 2308 L. et 1780 apud Gouttard 2270 Libris gallicis. Nuper iterum multis de hac editione egit Crevenna (in Catalogue raisonné de ses Livres Tom. III, I P. pag. 189 sq.,) nullo cum fructu ad te, qui indolem libri et ufum criticum volebas resciscere. Exemplum hujus editionis cum Comitis Reviczkii præclaris opibus litterariis migravit in splendidiffimam bibliothecam Spenceriam. Si vera narrant editores Edinburgenfes, Cuninghamus eam infpexit, sub principis nomine ab eo laudatam. 1471. P. V. M. Opera (Bucol. Georg. Æneis cum XIII libro Maf. 1471. phæi Vegii) f. 1. (per Adam Rot) Magnifica ac præstantissimi artifici editio, cujus auctorem Adamum fuisse, ex subscriptis ad finem verfibus intelligas. Jam autem Adamum Rot, Clericum Metenfem, circa hunc annum Romæ typographiam condidisse satis constat. Huic itaque eam attribuerunt, adeoque Romæ excufam effe tradiderunt viri docti; in his bibliologus Burius Bibliogr. inftr. n. 2660 qui eam Parifiis vidit, (ubi illa veniit 1769 apud de Paignat 449 L.) nec tamen de critico ejus usu sollicitus fuit; externam tantum fpeciem defcribit. Ab illo tamen Adamo Rot librum profectum esse, Laire spec. Typograph. Rom. p. 169. 170 dubitabat, Audiffredi p. 91.92 omnino negat, cum Romanus typographus deteriore multum charactere ufus fit. At fuisse alium Venetiis Adamum Rot, cujus opera Virgilius hic exaratus fit. Hæc eft editio Romana, quam Maittaire memorabat T. I, pag. 309, Catal. des Livres de Mr. Boze n. 923, p. 179. Extat ejus exemplar in copiis Reviczkianis. Servium hoc anno 1471 primo in lucem prodiisse satis conftat, et quidem plus fimplici vice. In difcernendis tamen editionibus his magna est difficultas, bibliographis parum docte de his pleТом. 1. rumque f Fumque difputantibus. Accuratius quam cæteri de iis egit Abb. Baruffaldi Tipografia Ferrarese pag. 14 fq. Prima est Veneta Baldarferi Ratisbonenfis: Servii Mauri Honorati Commentarii in Virgilium per Chriftophorum Baldarfer Ratifponenfem (Venetiis) f. 1471. Vid Maittaire T. I, p. 92, et Baruffaldi p. 17. Eadem in Biblioth. Smith. pag. CCCCXXXIX memoratur, fed admixtis erroribus, quos Baruffaldi refellit. Ex verfibus fub finem subjectis intelligitur, Servium a Bapt. Guarino olim emendatum, a filio autem in lucem editum esse. Eodem anno altera prodiit, ejufdem Baldarferi impenfis, Servii editio Venetiis a Ludovico Carbone emendata, ut ex disticho adjecto intelligitur: vid. Maittaire p. 303, et Tom. I, p. 92. Orlandi p. 23, de Bure n. 2671, et qui primo loco confulendus, Baruffaldi p. 19. Alterutra ex his habetur in libris Reviczk. illatis in biblioth. Spencer. Male paffim, etiam a Fabricio, Editio Servii hujus anni Ratifponenfis memoratur, a Typographi patria errore orto. Altera est Ferrarienfis : Mauri Servii Honorati Grammatici ad Virgilii Opera diligens Interpretatio, per Andream Gallum. Ferrariæ f. 1471. Orlandi Orig. della Stampa p. 137. Baruffaldi della Tips grafia Ferrarese p. 9. Tertia est Romana Udalrici Han. Mauri Servii Honorati Grammatici in tria Virgilii opera expofitio incipit, et primo in Bucolica. Romæ per Udalricum Gallum f. f. a. Nalla poëtæ carmina adjecta funt, quod perperam viri docti tradidere; in errorem abrepti a de Bure n. 810, est enim liber in Biblioth. Reg. Par. Idem n. 2970 cum Maittairio, qui tantum de Servio memorat T. I, p. 292, eum librum circa annum 1470 excufum esse conjectabat. Etiam Masvicius, qui ea editione ufus eft, folum Servium habuit. Rem omnem diferte expofuit Audiffredi pag. 71. A Jo. Ant. Campano an emendatum fuerit exemplar, quod Laire affirmavit, non fatis constat. Alium Servium antiquum f. a. 1. et typographo laudat Maittaire, T. I, p. 752. eft. Quarta eft Baldarferi repetita, de qua paullo ante jam dictum P. V. M. Opera (Bucol. Georg. Æn. cum libro illo XIII et Opufculis, quæ funt: Culex, Diræ, Copa, Eft et Non, de Rofis, Moretum et Priapeia) fine loco et typographo f. 1471. Maittair. Maittair. T. I, p. 307. Editionem præftantem et nitidam appellat Burius, qui de ea agit fub n. 2661 eamque fuperiori Adami Rot fimillimam ab eodem artifice, fed ex alio exemplari, descriptam esse exiftimat, quoniam orthographiæ ratio diversa est. Maluissemus eum lectiones poëtæ comparaffe. Exemplar ejus in Bibliotheca Regia Parifienfi se vidisse narrat; quod adeo aliud esse debuit, quam id, quod modo memoraturi fumus. Ceterum exemplar hujus editionis veniit Parifiis 1725 apud Dufay 2491. 195. et e bibliotheca comitis de Hoym 1738. 1501. in fupellectile libraria Sellii 1761. 1201. P. V. M. Opera. Venetiis Servius in Virgilium f. 1471. f. 1471 Ita legitur in Catalogo Bibl. Reg. Par. (Catalogue des Livres imprimés de la Bibliotheque du Roi. Belles Lettres. Poëtes) n. 808. 809. Hanc editionem a fuperiore, Burio memorata, diversam esse necesse est, vel propter impreffionis locum adjectum, nisi tamen e conjectura ille adjectus eft. Verum non fatis docte de his egit ille, ut ex ejus dictis aliquid expedias. 1472. P. V. M. Opera cum commentariis Servii et in fine Æneidis ejufdem Servii libellus de natura fyllabarum ad Aquilinum. Florentiæ per Bernardum et Dominicum Cennini Florentinos intra anROS 1471 et 1472. Vid. Orlandi Orig. et Progr. della Stampa p. 130. 131, et 428. Maittaire T. I, p. 320. Abb. Mehus præf. ad Vitam Ambrofii Camald. p. 55. Fuit is primus liber Florentiæ a Cenninis expressus, et hac ipsa de caussa satis clarus. P. Cenninus, Bernardi f., emendaverat, cum antiquissimis multis exemplaribus contulerat; inprimisque illi curæ fuerat, ne quid alienum Servio adfcriberetur, neu quid recideretur aut deeffet, quod Honorati effe pervetufta exemplaria demonftrarent. Initium excudendi factum VII Nov. 1471, et finis V Octob. 1472. Burius n. 2672 de hac editione Maittairii fidem fequitur; ipfe Parifiis eam invenire non potuerat. Eandem P. Burmannus Sec. præf. Virg. I memorat et ex Mf. Mediceo maximam partem P. *** expreffam aut reftitutam ait. P. V. M. Opera (Bucolica, Georgica, Æneis). Venetiis per Leonardum Achatem. f. 1472. De ea Orland. p. 25. Maittaire T. I, p. 314, unde de Burne n. 2662. Idem eandem, quantum intelligo, cum anno 1473 laudat in Catalogue du Duc de la Valliere P. I, Tom. II, p. 83. venditam a. 1784. 1661. Varietatem lectionis ex ca exhibuit Maittaire in fronte edit. Virgilii Tonson. 1715, unde in Var. Lect. fub nomine parum concinne a Burmanno impofito venit Ed. Ven. Haceadem lectionis varietate usus Cuningham. P. V. M. Opera (Bucolica, Georg. et Æneis cum reliquis opufculis et cum Priapeiis et lib. XIII Æn.) Venetiis per Bartholomæum Cremonenfem f. 1472. De ea Orland. p. 25. Maitt. p. 314. De Bure n. 2663, qui cam in Bibliotheca Regia Parif. fervari testatur, ut fit forte illa, quæ in Catalogo fub n. 811 memoratur. In XIX foliis, quæ in fronte præfixa funt, tabula librorum, Vita Virgilii cum verfibus in ejus laudem præmittitur. Quæ omnia in hac editione primum memorari meminimus. P. V. M. Opera (cum opufculis et Priapeiis) fine loco et artifice impreffionis, nifi quod B. H. fubnotatum fub finem eft. Benedictus Hercules in iis latere creditur, typographus Ferrarienfis. Vulgo tamen ab Ant. Zaroto Mediolani esse confecta creditur. f. 1472. De ea Orland. p. 428. Maitt. p. 320, et Biblioth. Smith. p. D, fecundum quos de ea egit de Buren. 2664. Extat quoque in copiis principum edd. Reviczkianis. Hanc editionem, fed rariffimam, in primis cum vulgatis comparari vellem, quoniam poft Romanam Venetamque ab ipfis propriis Maronis exemplaribus, quæ Romæ in æde Divi Paulli repofita funt, integrum, purum nitidumque opus hoc effluxiffe in fubfcriptione dicitur. Discrevimus ac diftinximus plures hujus anni editiones dili. gentius, quam ab aliis factum erat. Servium in Bucolica hoc anno laudat de Bure Bibl. du Duc de la Valliere P. I, T. II, p. 87, fed videtur esse fragmentum editionis integrioris. 1473 P. V. M. Opera (cum opufculis: Culice etc.), Romæ per Udalricum Gallum et Simonem de Luca f. 1473. Hæc jam paullo frequentior fuperioribus illis editio, nota etiam Fabricio. Memorat eam poft Orlandum Maittair. T. I, pag. 326, de Bure Bibliogr. inftr. n. 2665, apud quos subscriptam notam editoris vide; inprimis vero Audiffredi p. 137, qui eam tertiam Romanam appellat post primam et secundam 1469 et |