five prave five modo nimis acute, modo parum fubtiliter, dictis, aut ex iis, quæ ἀνιςορήτως aut ἀμέσως, modo critices modo poëtices regulis ac legibus contraria, exciderant, elevandis indignam et ignobilem gloriam captare voluissem. Quemadmodum tamen, minus recte aliquid dictum esse facile interdum est animadvertere; qua tamen in re erroris momentum lateat dicere difficile est, multoque difficilius, fine longa difputatione erroris objectas nebulas dispellere; inprimis cum alieno fæpe errore obtundatur animi judicium, ita ut laqueis, quibus expedire volumus alios, ipfi incauti irretiamur: ita multum interdum confumfi operæ, ut uno verbo erroris fontem et cauffam declararem, aut ut illud apponerem, quo fimili aliorum errori occurreretur : cum modo ufum loquendi poëticum, modo poëticum aliquod phantasma, modo mythicam rationem parum recte teneri viderem. Sed monui fere verbo tantum; cujufmodi fi nonnulla forte occurrent, quæ, cur a me appofita fint, vix assequi poffit lector paullo acutior: respectu ad nobiliorem aliquem commentatorem, quamvis a me non nominatum, habito, adjecta ea esse meminerit, ut, cum viri etiam docti in eum errorem essent abrepti, adolefcens, adolefcens, qui in similem errorem aut difficultatem aut in eundem interpretem inciderit, statim habeat, quo eum redarguat. Cæterum eam legem et regulam, quæ omnibus interpretibus propofita effe debet, ut nihil, quod luce aliqua indigeat, cum ad illuftrandum difficile fit, omittant ac prætereant, nihil, quod fatis lucis habeat, alienis luminibus affufis offuscent et obfcurent, nunquam ex oculis dimifi, atque ea adeo industria et cautione me illud assequutum esse spero, ut, si non raram doctrinam, exquifitas observationes, severas in alios stricturas attulerim, at utiles tamen commentarios in poëtarum principem condidiffe videri debeam, in quibus ea propofita fint, quibus ejus lectio adjuvari, commendari, et, fi non omni moleftia liberata, at cum voluptate tamen aliqua conjuncta, videri poffit. Itaque nec doctrinam poëtæ illuftrare neglexi, et, fi qua ab eo erudite, hoc eft, five ex fabulis et historiis arceffita five ex Græcorum poëtarum imitatione pofita essent, illa loca, si supersunt, excitavi, nec tamen, etsi hoc nunc factum esse mallem, adfcripfi, ne moles commentariorum modum excederet. Quo eodem metu nec exempla coacervare in dictione explican da da volui, fed cum brevitatem unam omnium maximam virtutem talis operæ esse putarem, quotiefcunque licuit, aut verbo rem monui, aut ad viros doctos lectorem remisi, qui copiofiorem difputationem defideraret. Nec tamen totam meam qualemcunque operam his finibus circumfcribi passus sum. Cum Virgilius is fit, in quo legendo magna juvenilium studiorum pars confumi foleat, eo quidem confilio, dummodo multi id fibi propositum haberent, ut ad adolefcentum ingenia polienda, ad sensum et gustum pulchritudinis acuendum, ad judicium de omnibus iis, quæ ab arte et ingenio elaborata et expressa oculorum animique sensui fubjici poffunt, informandum valere illa lectio et vim habere debeat: feci id, quod in alio poëta, qui non ita omnium manibus teritur, aut non nifi a callentioribus et doctioribus legitur, non mihi faciendum esse putarem, ut non modo ad ea, quæ difficilia ad intelligendum et obfcura funt, verum ad illa etiam legentium animos adverterem, quæ pulchra in poëta et præclara infignique aliqua venustate nobilitata funt, ut iifdem, in aliis poëtis, five observandis ac de prehendendis five dijudicandis, adfuefcerent. Quam Quam interpretum five follertiam sive induftriam cum fæpe in puerili lectione defiderarim, aliorum votis fimilibus fatis facere hoc instituto volui. Quamquam enim illa ratio paullo plus difficultatis in se habet, quam promittere videtur, fine tali tamen interpretationis genere vix ullus verus fructus ad elegantiam et ingenii perpolitionem aut orationis exornationem ex poëtæ lectione capi poteft. Poëta ipfe ex Burmanni recenfione, quæ Heinfianam fequitur, unice expressus eft * ; nec quicquam in contextu mutatum; non quod non multa loca in Virgilio adhuc aut mendo aut mendi fufpicione laborare existimem, verum quoniam innovatio omnis in textu non modo periculi et dubitationis habet plurimum, verum etiam, dum fubinde nova exemplarium difcrepantia infertur, ea res plus molestiæ et tædii quam fructus et utilitatis affert; ut adeo ex quo lectio alicujus fcriptoris semel fuit ad codicum fidem accurate fatis constituta, ea, quæ five ingenii acumine five codicum ope mutari poffint, nifi ipfam fcriptoris fententiam afficiant, notis et obfervationibus fervari malim. Nullus porro alius facile poëta aut scrip* In prima fcilicet editione, tor tor a trecentis inde annis tot doctissimorum virorum studia expertus est; et post Heinfii ac Burmanni feliciffimam operam nemo facile tam vanus auctor reperiatur, qui e libris fcriptis multa præclara, quæ nondum ex aliis libris notata fint, polliceri aufit. Quid? quod, fi quis lectionis varietatem ex optimis libris ad nostrum usquetempus undique congeftam confideret, ad emendatiorem et ornatiorem Virgiliani carminis lectionem multum utique inde effe profectun largiatur, recentiorem tamen operam multo minus fructuosam fuisse intelligat, quam fuperiorum temporum diligentiam, et a novissimis Criticis vix quicquam varietatis e codicibus esse enotatum, quod non ex aliis libris jam hotatum et plurium librorum consensu esset confirmatum; pleraque, quod ipfi tribus codicibus comparandis experti fumus, ad aberrationes librariorum redire, at in iis locis, quæ vulnus habent, quod fententiam orationis obfcuret, restituendis ac fanandis, ab his codicibus non magis quicquam utilitatis quam a cæteris arcessi posse. Itaque ex innumeris iis codicibus, qui adhuc paffim in bibliothecis latent, licet eos excuti non omnino inutile fore pronuntiem, ad fummam tamen rei vix quicquam valde memorabile et infignis alicujus utilitatis 3 |