Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

tra Academica reposui. Operam adhibendam esse vidi valde molestam ac difficilem extricandis innumeris, quæ in chartam conjecerat, modo memoriæ caussa, modo ut varia tentaret, diversis quidem temporibus repetitisque vicibus, ut exquirerem ac feligerem id, quod vir doctiffimus probaturus fuisset ipse et in lucem proditurus: injurius enim esset in Manes viri docti, qui omnia ejus meditata vulgare ex schedis postumis vellet. Appofui igitur illa in quibus ingenii acumen et poëticæ elegantiæ sensum deprehendere mihi viderer, ne quid, quod delectare posset, arbitris harum rerum inviderem, nec in cassum tot viri docti conatus ingenii recidere paterer. Alia quæ fruftra tentata esse viderem, faltem utilitatem mihi præstiterunt hanc, ut interdum vulgatam, modo interpretatione adjecta, cum eam a docto quoque viro male intellectam viderem, illustrandam, modo usu poëtico probato firmandam esse intelligerem. Aliam symbolam grato animo accepi a Viro doctiffimo Jacobo Bryant, qui humanitate et amore fuo ad omne officii genus provocavit me; misit idem ad me Stricturas in Virgilii locatanto cum acumine tantaque cum perspicacia scriptas, ut, in multis ei adstipulandum esse, viderem,

C2

viderem, in aliis, cum judicio meo dilectum usumque relinqueret, etiam meum ingenium in defendendo poëta adverfus ea, quæ reprehensa essent, acui sentirem. In multis judicium viri fubtile jam in priore editione anteverteram; alia nunc appofui præclare animadverfa.

Fuere viri docti, qui sive per litteras five scriptis prelo expressis seu monita feu confilia feu conjecturas in Virgilium mecum communicarent; in his Jo. Henr. Lud. Meierotto in libello quem infcripfit: De rebus ad auctores quofdam classicos pertinentibus DubiaChr. G. Heyne proponit. Berolini 1785, 8. Grato animo accepi omnia; tranftulique in meum ufum ea, quæ vel locum habere posse vel confilio meo refpondere arbitrabar. Potuere me fugere alia, inprimis in verfionibus virorum doctorum latentia; ad hæc tamen operose indaganda et colligenda nimis eram occupatus in aliis studiis. Potuere etiam per intervalla, quibus deponendus ex manibus erat Virgilius, et per interpellationes crebras, multa animo excidere; nemo itaque in invidiam adducat, fi quid a se monitum forte non commemoratum repererit. Professus quoque jam ab initio eram, non eam editionem me parare, parare, quæ omnia, quæ unquam in Maronem animadversa sint aut animadverti poffint, complectatur; fed quæ pro fundo esset, cui alii superstruerent, adderent, demerent, pro confilio aut ratione aut copiarum fuarum apparatu.

Cum jam pararetur a librario nova hæc editio, in lucem prodiit præclara Rich. Franc. Phil. Brunckii recenfio Argentorati excusa nitide et emendate. Animadverterat vir doctiffimus idemque acutiffimus criticus, magnam esse scripturæ inconftantiam in Burmanni recenfione, a qua nec ipse in priore editione recedere volueram; fcilicet quod tum, cum primo ad Virgilium accederem, nondum cognoveram, non redditam esse exacte Heinfianam lectionem a Burmanno; nec tamen culpa viri docti alia, quam quod exemplum non fatis emendatum operis librariis excudendum tradiderat. Expertus ipse didici, quam parum tuta res fit, emendare apographum prave exaratum, aut emendandum relinquere iis, qui madidas e prelo chartas corrigere recepere. Redeundum itaque haud dubie est ad Heinfianas editiones. Enimvero etiam hæ inter se valde difcrepant, cum in scriptione feu orthographia, tum maxime in interpunctione. punctione. Constituit itaque jure suo Brunckius exarare Virgilium scriptura conftanti, inprimisque ad veterem rationem revocata; qua de re quid mihi longo rerum ufu edocto compertum fit, supra expofui.

Contigit mihi cæteroqui ea fortuna, ut lectionis Virgilianæ annales melius condere possem, quam in priore editione. Cum enim omnes Aldinas ad manus haberem, comparatione diligenti facta intellexi, tertiam, a Naugerio emendatam, omnium esse emendatiffimam, et Heinfii opera plerumque nos supersedere potuisse, si eam editionem exprimere curassent editores insequentium temporum; at maluere illi ad antiqua redire et Aldinas priores, Florentinasque ex iis ductas, excudendas tradere operis, aut ex utraque Aldina, priore et tertia, novam lectionem mifcellam conflare. Verum de his v. inf. de Edd. Scr. Gottingæ M. Decembri

MDCCLXXXVII.

:

:

CODICUM ELENCHUS

AD QUOS QUIDEM

VIRGILII ADHUC RECENSUM ESSE FACTUM CONSTAT.

CODICUM recenfum dabimus qualem ipsa res offert; in plerifque exilem, modo locupletiorem. Satis enim conftat, eos, qui primi veteres scriptores typis expressos vulgarunt, nec magis superioris et hujus fæculi plerosque editores, de codicum, quibus ufi funt, ætate ac bonitate aut judicium omnino nullum, aut parum fubtile, aut omnino parum ex artis diplomaticæ notionibus et præceptis conftitutum, tulisse. Plerumque itaque vix habes, cui judicium recte innitatur, inprimis quoties antiquitatem codicum crepant. Expeditius judicium est de bonitate; atque hoc tenere præ stat. Anteit omnes codd. veneranda vetuftate

CODEX VATICANUS, Ms. 3225, in quo fragmenta nonnulla Virgilii, a Georg. III, I inde, servata funt, quemque cum picturis æri incifis exfcriptum ad ipfam libri scripturam exprimi curavit

« PreviousContinue »