nisi enuntiatione in partes fuas rite resoluta; fi non calamo, faltem mente et animo. Ad interpunctionem itaque primum in altera minore editione majorem curam adhibueram tum multo magis in hac tertia adhibere stu dui. In lectione mutanda paullo plus mihi indulsi, quam in prioribus; frenum tamen et hic injeci impetui rationibus certis apud animum propofitis. Poffunt innumera cum specie aliqua mutari, pauca cum ratione, quæ vincat, ita scriptum fuisse: nec tamen, si acre judicium adhibeas, alia in contextum recipienda esse judicabis. Plurima in his funt, quæ ad ingenii lufum revocare soleo; in plerifque ne quidem ingeniofum fatis. Nam, cum fint innumera, inprimis in poëtis, in quibus perpetua esse solet scripturæ varietas, ut sensui tamen parum inde seu decedat seu accedat, quæ tandem laus illa esse potest, ut ubique nullo ad scriptorem fructu pro altero alterum inculces? Porro in poëtis funt certa phantaf mata, verba follennia, epitheta communia, quæ, si semel memoria complexus sis, promtum eft, ubique afferre et hinc feu emendationis seu conjecturæ, interdum valde ingeniosæ, materiem quærere. Aliæ conjecture proficifci proficifci folent ex fermone poëtico, quem ad normam aliorum restituere aliquis ftudet, aut auctori fuum morem vindicare. Pleraque ex his in marginem aut in lectionem variantem ac criticam rejicere fatius eft: in contextum nihil admittendum, nifi quod tam liquido constet, ut nulla dubitatio, nedum cavillatio, illud infringere poffit. In alio critices genere severior fui, in eo inquam, quod ad ulcera detegenda, ad verfus adulterinos et supposititios, spectat: quandoquidem nimis alieni ab ea fufpicione fuere editores. Erexit animum Brunckii V. C. auctoritas, qui suspiciones hujus generis a me communicatas pro judicii acumine admodum probavit. Nolui tamen auctoritatem sequi in hoc quoque, ut, quæ suspecta effent, refcinderem et ex contextu excernerem; nam primum id mihi videbatur imperiofius factum quam meum quidem ingenium ferret: tum versum quærentibus et librum evolventibus valde molestum est, si versuum numerum turbatum effe videant. Lectionis varietatem, partim ex Burmanniana haustam, partim ex Pierianis, Martinianis, aliisque codicibus et edd. dimidio auctiorem, non modo intactam reliqui, ve rum Curavi rum etiam emendatiorem reddidi et novis ac ceffionibus, de quibus post dicam, locupletavi: cum femel id agere instituissem, ut, quotquot quidem lectiones variantes alicubi repertæ effent, in hoc faltem poëta in unam editionem effent congestæ: ut hoc exemplo proposito adolefcentes studiosi omnino variantis in codd. et edd. lectionis morem et ufum addifcerent, follennesque lapsus et allucinationes librariorum fibi familiares redderent. tamen fimul hoc, ut hoc ipfo exemplo propofito omnino de toto hoc genere recte statuere assuefcerent. Bene enim ex prima ætate recordor, quam parum explicitas et juftas notiones de lectione variante imbiberim: cum non modo eruditionis liberalis fummam in critica, verum etiam critices fummam in lectionis variantis diligentiore studio et in elicienda aliqua felici emendatione vel conjectura, contineri audirem. Atqui major hujus curæ pars ad folum editorem spectat, ad lectionem et interpretationem parum aut nihil, nec nifi in locis dubiis, obfcuris et corruptis. Verum et ipse editor ex omni illa farragine perpauca tollere potest; quorfum enim pro lectione variante sollennia et ad fenfum obvia vitia librariorum, errores et stupores manifesti, sexcenties obtruduntur? inprimis ubi melior jam lectio in bonis editionibus ubique vulgata est. Subtilitate majore forte in scriptoribus parum perpolitis aut in locis corruptis opus est. Est alia varietas, quæ nec in fententiæ nec in orationis nitore quicquam mutat; ut parum aut nihil referat, utro modo legas. Ubi lectionem receptam et ipfam bonam esse videas, cur eam mutes eaque mutatione majorem molestiam inferas, quam utilitatem? Est alia, ubi in utramque partem rationes poffunt memorari idoneæ: quo jure vulgatam deferas, alteram amplectaris? Sunt innumera, in quibus vera scriptoris ratio, mens et usus, non, nifi ipso auctore pronuntiante, constare potest: nisi eum ex inferis evocatum audire licuerit de se pronuntiantem, quis tibi jus in eum dedit, ut tu pro eo pronunties? Quin relinquis id, quod femel volumina occupavit et cui longo ufu et lectione assuevimus? Omnino minutis his et exilibus, in quibus major harum rerum pars verfatur, animi et ingenii acumen et impetum frangi et atteri molestum est. Quo ipfo factum est, ut magni Critici ad rerum fummam et argumenti tractationem tractationisque artem, fæpe ad sfingulas sententias, tam parum attenderent ; Том. 1. utque emendationes de verbis fingulis afferrent, cum rerum ac fententiarum fummam nec assequerentur. Non nisi vitiosa extirpanda funt; si modo substituere possis vera, saltem satis probabilia. Reliqua, quæ nihil interest, utro modo legantur, relinquere intacta fatius eft. Nam, ipfam manum veteris poëtæ in fingulis et omnibus redhiberi posse nemo prudens opinetur. Contra molestissima res est, si, quod pro fuo fenfu Heinfius ejecerat, pro fuo fenfu Burmannus receperat, idem pro meo fenfu iterum ejicio. Verum de toto hoc genere aut plura dicenda funt, quam quæ hic locus capit, aut, si paucis rem expedias, diversa statuentium his de rebus judicia, fi modo judicia funt, vix refinxeris. Copiis criticis, unde huic novæ editioni aliquid ornamenti accederet, usus sum haud contemnendis. Primo quidem schedis Jo. Schraderi, viri doctiffimi, cujus subtile in re critica ingenium ex Emendationibus in lucem editis perspectum habebam. Schedas ejus in Virgilium, in auctione fupellectilis librariæ veneuntes cum fuis copiis hujus generis inferre poffet, maluit usibus meis permittere vir humanissimus et amiciffimus, Laur. van Santen, J. U. D.; eas itaque in Bibliotheca nof tra |