modi historiæ notitia petitum eft, inprimis probandum esse existimo *. * Subjiciam hic ex priore editione disticha, quibus eam Fr. Wilh. Jabno, amiciffimo viro, inscripseram. VIRGILIUS. Si tibi, cui recte tradas me, quæritur, ipsa Sæpe alter Bavins tu mihi, Cafar, eras! Recta, interque minas et fine laude, queat. Plotius et Varius- Virgiliusque Horat. Serm. I, 5, 40. PRÆFATIΟ NOVE EDITIONIS. SUBJICIENDUM nunc est paucis, quid in nova hac editione affequi voluerim. Primo quidem illud, quod in priore propofitum erat, infixum habui animo, ut iis, qui exemplo bonæ interpretationis domi destituerentur, traderem in manus poëtam principem ea animadversione instructum, qua, si studium adhiberent, ipfi, vel fine magistro, ingenium fingere, interpretandi artem addifcere, et multarum notionum, fine quibus nec alii scriptores recte legi poffunt, copiam fibi parare poffent. Cum porro multo rerum ufu didiciffem, nihil difficilius esse in fcriptoribus clafficis, inprimis poëtis, interpretandis, quam cum fenfu grammatico conjunctum retinere fenfum poëticum; et, dum fermonis proprietatem, orationis retexendæ et ad logicum. ordinem revocandæ artem, multoque magis, dum 1 dum criticam fubtilitatem sequeris, videre, quid ex poëticæ orationis genio poëta dixerit, quidque phantafmatis poëtici ratio objicere ejus animo debuerit: nunc, minus quam antea, criticis seu grammaticis fubtilitatibus implicitus, animum liberiore cursu ad ipfum poëtam intendi, ut totius carminis defcriptionem, partium confenfum, inventorum fontem, et inventis utendi artem, phantasmatum poëticorum et rationem et auctoritatem excuterem. Itaque nulla facile pagina manfit intacta, quin manus emendatrix accederet, alia recidendo alia fupplendo feu fubstituendo. Cum fummam brevitatem in interpretatione fequendam effe viderem: claritatem tamen et perfpicuitatem cum ea conjunctam effe volui. Quod fi ad Cerdam, Heinfium, Burmannum et alios remitto, hoc non pro inutili citato habendum, verum quærendam ibi esse exemplorum copiam feu ulteriorem declarationem ejus, quod fummatim tantum appofui; nec enim ita ablegavi ad alios, quin ipse rem et fummam observationis apponerem: nihil enim esse potest molestius, quam, ubi in notis virorum doctorum ad aliquam difficultatem offendas, fi nihil aliud videas adfcriptum, quam videnТом. І. b dum dum esse hunc vel illum virum doctum. Atqui, fi alios confulere voluiffem, non inspexissem te, o bone! Igitur ipsa res faltem est apponenda; uberior declaratio quærenda apud auctorem. At illa iniqua lex est, ubi editor magnum aliarum editionum numerum in struem ingentem circa fe coacervatum habet, et tamquam in organo pneumatico modo hanc modo illam tibiam inflat, fi idem nunc a te, qui legendi caussa librum in manus fumis, poftulatur, ut, quoties difficultate aliqua obfeptum te videas, omnem istum apparatum et ipfe circa te inftruas. An plantarum aliaFumque rerum nomina Linnæana apponerem, diu dubitavi; verum, virorum doctorum judiciis exploratis, vidi in plerifque opiniones effe varias et inter se dissonas; cum itaque rem a meis studiis alienam non ita tractare possem, ut meo quicquam judicio definirem, allatis autem variis aliorum judiciis nihil proficerem, nec longis difputationibus in tali interpretatione locus esset, nolui confilium illud tenere, fed auctores, qui antiqua nomina illuftrarunt, inque his inprimis Martinum sequi fatis habui. Cum de interpretatione maxime essem follicitus, et ea quidem ejufmodi, ut non verba modo, modo, sed judicium poëtæ, inventum et artem, declararem, primo iterum infpexi veteres interpretes, ex iisque, quæ frugi essent, adscivi, inprimis e Macrobio et e Julio Sabino; iterum in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Scriptores Rei Rusticæ et Geoponicorum scriptores, in Æneide Homerum mente ac memoria recolui; tum vero non parum interpreta. tionem poëtæ meliorem adjuvisse videor argumentis diligentioribus præmiffis, inprimis Bucolicis et Georgicis, quibus quidem nulla adhuc adjeceram argumenta. Omnino Bucolicorum et Georgicorum expolitio in hac recensione infinitis modis elaboratior eft quam in prima. Excursus alios prorfus refinxi et retractavi, años adjeci novos: Bucolicis quidem accessere quatuor: I Ecloga IV græce verfa, II de Varo, III de C. Cornelio Gallo et Euphorionis Chiliafi, IV de Scylla. Georgicis: lib. IV Exc. I de Pleiade Piscem fugiente, II de Nympharum domo et Penei regia. Æneidi autem: lib. I Exc. I* de ministerio deorum, inprimis Junonis, in Æneide, VII* de Antenore; lib. II Exc. IV* de Palamede; lib. IX Exc. I Narrati de Ænea et Anchise ante b. Trojani tempora; lib. XII Exc. V Cenfura b2 |