cujus libellos grammaticos in Putschiano corpore habemus; alii periere. Carminius. Eum in Virgilium fcripfiffe, loca ap. Servium ad Æn. VI, 638.862. VIII, 406 vix probant; potuerunt omnia illa in libro de elocutione dicta esse, quem idem Servius memorat ad Æn. V, 233. At Carminias de Italia libro fecundo, curiofiffimus et doctus fcriptor, ap. Macrob. V, 19 videtur Granius effe, quod Meurfius conjectavit. Carvilius Pictor: cujus liber fuit Æneidomastix. Donat, Vit. Virg. f. 62. Cafuus Sacerdos: Ejus Paraphrafis fuper fex Virgilii libris, item, Trium Eclogarum V. enarrationes, cum aliis libris grammaticis fuere reperti in Cod. Bobienfi; testante Raph. Volaterr, Comment. Urb. IV fub f., unde hæc prodidit Fabric. B. L. Vol. III, p. 744. Forte Caffius Sacerdos verum nomen fuit. Celfus, 1. Aruntius Celfus, inter veteres Grammaticos eft, quorum excerpta in Auctorib. LL. extant. Idem Plautum, Terentium, Virgilium, scholiis illustrasse fertur. Quæ fub nomine Celfi laudantur, cum ad Georgica spectent omnia, in Cornelii Celfi libro de re ruftica locum habere potuiffe, ut nec neges, ita nec affirmes cum Bianconio Epp. de Celso: Ep. VII. Quæ in Charifio occurrunt, p. 180 et 191, potuere in aliis libellis grammaticis occurrere. Declamationes in Virgilium: Serv. in Æn. X, 532. Ti. Claudius Donatus, recentior Ælio Donato, qui S. Hieronymi præceptor fuit, Prisciano tamen et Servio, qui eum laudant, antiquior, Grammaticus: de quo vid. apud Saxium. Vita Virgilii, quæ ad eum refertur, fi modo eum auctorem habet, fœdiffime a monachis est interpolata. Commentarius in Aneidem, ad Ti. Claudium Maximum Donatum, filium, scriptus, partim et ipse interpolatus eft, partim argutiis rhetoricis ad faftidium eft refertus; quo factum adeo, ut pro fuppofititio habitus fit: cf. Burm. præf. (p. 37). cf. Harles Introduct. in Notit. Litt. R. To. II. p. 294. et in brev. Notitia, p. 233. Ferebantur in antiquioribus edd. fragmenta ex eo pauca, jam inde ab edit. Ven. 1489. Pleniorem e bibliotheca Joviani Pontani eum vulgavit Scipio Capycius Neap. 1535, unde, vix magno cum fructu ad juventutem, recudi eum curavit Ge. Fabricius Bafil. 1551, rep. 1561. 1575. 1586, 1613. Multo pleniora exemplaria in bibliothecis servari, servari, a viris doctis affirmatur. vid. Burmann, præf. (pag, 38 fq.) Eros librarius et libertus Virgilii. Donatus in Vit, Virg, f. 49. Fabius Planciades Fulgentius de allegoria libror. Virgilii ad Chalcidium Grammaticum ; five de expofitione Virgilianæ cone tinentia. Primum ed. a Commelin. 1589, iterum a P. Daniele 1600, auctior e Cod. MS. et recufus a Munckero et van Staveren in auctorib. Mythographis Latinis. Vix ullum ex co ad Virgilium fructum speret aliquis, cum infulsissime detorqueat nominum et sententiarum rationes ad virtutis morumque occultas interpretationes grammaticus ineptiffimus. Quando vixerit, parum conftat, nec expedire potuit Muncker. in præf. ad eum, nifi quod Afer fuit, et Vandalis Africam tenentibus fæculo forte fexto vixit. Gloffariolum Virgilianum prifco Maronis codici subjectum tractaverat Cafp. Barthius, unde in Advers. XXXVII, 5 specimen propofuit. Comparando poterunt forte firmari nonnulla jam aliunde nota; alia funt depravata et interpo. lata. Gnifo. M. Antonium Gniphonem, de quo Sueton. ill. Gr. 7 memorat, in Georgica scripsisse, a Charifio proditum esse (Grammat. Putsch. p. 184, 3) aiunt; nec tamen ille locus necessario hoc infert. Omnino eundem effe negat Burmann. præf. (p. 40). cf. Heinf. ad Claudian, pag. 180, ubi Schol. ad Ge, II, 119 MS. Leid. excitat. " Grillius ad Virgilium de accentibus fcribens" apud Prifcian. Putsch. p. 560, 26. Hebrus. Serv. ad Æn. VII, 6 Quierunt: " Hebrus quie"rant legit." Ad e. 1. Burm. " Parrhaf. Quæfit. per Epift. "IV, 5 legit: Acron Helenius." Parum tamen proba bile. Herennius: vitia Virgilii contraxerat. Donat. Vit. Virg. f. 62. Hyginus. Julius Hyginus: inter Commentatores Virgilii vulgo refertur; nifi forte idem ejus liber fuit, qui de agricultura laudatur. Gell. I, 21 de loco Ge. II, 246. 247 Hyginus, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quæ in Virgilium fecit, (invenerat amaror) et XVI, 6 Hyginus Julius in quarto librorum, quos de Virgilio fecit. Exfcripfit Macrob. VI, 9, ubi " in quinto librorum" legitur. Eft : étiam locus in Æn. VII, 187, quem ille reprehenderat, Gellio teste V, 8; fieri tamen hoc potuit aliis in libellis, ut de Urbibus Italicis, de Familiis Trojanis, quos Servius nec minus laudat. Ex priore utique libro petitum, quod in Servio habetur ad Æn. I, 277 et 530. VII, 47. Nescio unde petitum fit, quod in Servio legitur ad XII, 120 et ap. Jul. Sabin. ad VI, 616, pag. 401. Junii Philargyrii Scholia in Bucolica et Georgica ad Valentinianum; unde colligere licet, fi modo Valentinianus Augustus is est, Valentiniani Imp. ævo eum vixisse. "Illud " certe conftare putabat Ursinus, eum non longe a Servii ætate " abfuisse et Virgilii chirographo usum effe, ut ex ejus com" mentario apparet, in quo multa proferuntur ex iis scriptori" bus, qui temporibus non nifi antiquissimis extabant." Sunt multa quæ adversus hæc difputari poffint; rem tamen in medio relinquimus. Extant ex eo excerpta fragmento vetufto Serviano inferta et ab Urfino exfcripta. vide fup. Edd. 1587.1589. Inde in ed. P. Danielis 1600 et a P. Burmanno repetita. Notata in eum funt nonnulla a Jano Broukhufio Tom. I. edit. Burmann. add. ejufd. præfat. (pag. 34). Julius Pomponius Sabinus. De hoc fatis multa dicta funt fup. ad Edd. 1486, unde rep. 1519. 1544. 1561 et al. Bafil. Martius Salutaris a Charifio Putsch. p. 181, 18. 203,46 ad verba Virgiliana excitatur. Sed potuit hoc in opere grammatico diversi argumenti fieri. Melissus. Fuit utique hoc nomine grammaticus: de quo v. Sueton. ill. Gr. 21. An vero in Virgilium commentatus fit, alia quæftio eft. Quod apud Donatum Vit. Virg. f. 27 ille tradidit Virgilium fermone tardiffimum fuisse, in libris Ineptiarum scriptum esse potuit. Ad Æn. VII, 66 in Servio eft; Melissus " qui de apibus fcripfit" hoc ab indocto interpolatore insertum effe arbitror. Modicius a Pontano et Cerda paffim ad Æneidem laudatur; noli tamen inter veteres Grammaticos eum referre. Est Gulielm. Modicius fæc. XVI exeuntis poëta et grammaticus, qui Virgi lium a calumniis vindicatum scripfit. Nigidium Servius laudat; non vero tamquam grammaticum, qui in Virgilium commentatus fit. Ejus Commentarius grammaticalis indefinite memoratur ap. Serv. ad I Ge. 120. Nifus grammaticus paffim laudatur in Opere Putsch, QUOLY inter Virgilii commentatores refertur, petitum eft ex Vita Virg. Pfeudodonati f. 60. Perilius Fauftinus furta Virgilii collegerat. Donat. Vita Virg. f. 62. Pollio. In Servianis ad Æn. VI, 554, ubi de aura ac vento in locis inferis agitur (conf. ad Ge. IV, 484) " De illo " enim loco multi quærunt: quis tantus plangor ad auras? Sed "Pollio dicit Æneæ et Sibyllæ, quas illi fecum traxerant; " cum conftet etiam illic effe auras." Jul. Sabinus ad VI, 134 Bis Stygios. "Pollio admiratur, cum Æneas effet futurus " deus, cur dicat bis. Solvitur hoc, quia apud Homerum " Ulysses vidit umbram Herculis apud inferos." Similes itaque ineptias in Maronem contulerant, quales Porphyrii aliorumque fuere in Homerum. Probus. Valerius Probus Grammaticus; qui fit inter varios Probos, difputantem vid. Burmann. Sec. præf. (p. 35) et Tom. I Anthol. pag. 739. Probum illum veterem ex Neronis temporibus bene novimus ex Suet. Ill. Gr. cap. 24; alter fuit fæculi Adrianei. Laudatur a Gellio IX, 9 ejus judicium de verss. Æn. I, 500 fq., aliud XIII, 20, ubi Georgicorum mf. autographum Virgilii habuisse narratur. Sæpe Servio in Æneidem, semel in Georgica, memoratur; etíam Donato in Comm. in Terent. et Macrob. V, 22. mentarius ejus in Bucolica et Georgica circumfertur, fed nomine tantum; funt enim, uno vel altero loco forte excepto, tenuia et jejuna excerpta, eaque interpolata, quæ primus in lucem protulit Jo. Bapt. Egnatius in edit. 1507 quemadmodum illa ex codice vetuftiffimo ms. Bobii quon"dam a Georgio Merula invento adnotaverat." Repetitus inde est a multis et Servii, Donati, aliorumque commentariis fere adjectus. Com Servius Maurus Honoratus fæc. V grammaticus. De eo vid. Burmann. præf. (p. 20 fq.). Alios, de eo qui egerint, vid. apud Saxium Onomast. Tom. I, pag. 471. add. Masvic. præf. De interpolationibus cf. Justi Specim. Obf. crit. p. 35. Commentarium in Æneidem prius exaraverat, tum in Eclogas, ultimo loco in Georgica; conf. Burmann. præf. (p. 22) et ad Ge. I, 208. Ex trinis his Commentariis habemus farraginem bonis malisque, feriis ac nugis, adeo commixtam, ut, quid ad Servii auctoritatem referre malis, interdum vix in promtu habeas. Usus saltem ejus ad interpretandum poëtam effe poteft exiguus aut nullus, nifi accesseris ad poëtam ita jam litterarum peritia et usu instructus, ut, quæ tollenda an relinquenda fint, perspectum habeas. Sane multa ineffe ex antiquioribus Interpretibus fervata, dubitare vix licet; nec minus tamen innumera a ferioribus attexta. Habuit enim idem fatum Servius, quod Græci grammatici, ut effent, modo qui antiqua contraherent vel omitterent, modo qui excerptis alia, plerumque deteriora, admifcerent aut e margine insererent. Mirum hominis est studium revocandi pleraque ad veteres Romanas religiones, Pontificias et Flaminias; nec multum abeft, quin Æneam Flaminis munere fungentem exhibeat. Nullus eft codex, qui omnia, quæ fub ejus nomine habemus, complectatur. Quid? quod narrant adeo codices nondum inspectos extare ampliores iis, qui expressi sunt: v. Burmann. præf. (p. 27); adde de Broffes Salluste Tom. III, pag. 393. Primæ editiones Servii valde erant contaminatæ, itaque per omne tempus virorum doctorum incredibile fuit studium in congerendis undique et amplificandis laciniis Servianis. De editionibus quidem diligenter actum est in edd. Virgilii recenfu. Primo ftatim impetu a. 1471 prodiere edd. IV. Emendarunt Servium Lud. Carbo, P. Cenninus, Jo. Calpurnius, Jo. Bapt. Egnatius, Rob. Stephanus, Ge. Fabricius, Fulv. Ursinus, P. Daniel, Mafvicius, Burmannus. effe Terentius Scaurus, clariffimus Grammaticus, quo jure inter Commentatores Virgilii referatur, non reperio. Titianus. "Et Titianus et Calvus, qui themata omnia de "Virgilio elicuerunt et conformaverunt ad dicendi ufum" rhetores: Serv. ad Æn. X, 18. Fuit ejufdem Chorographia. Conf. de eo Cannegieter ad Avian. pag. 278. Trogus. Servius ad Æn. VI, 783 animos æquabit Olympo. -"De hoc autem loco Trogus et Probus quærunt." vid. ibid. Var. Lect. Laudatur Reinef. Epp. ad Hofmann. pag. 660; nihil tamen ibi reperies præterquam libertum Trogum ex marmore. Velius Longus, nobilis grammaticus. Macrob. Sat. III, 6. "faxo vetufto Æn. III, 84 Velius Longus: immutatio eft, in" quit, epitheti; vult enim dicere vetuftatem templi: hunc " multi alii commentatores sequuti funt." Charif. lib. II in Putsch. p. 153, 17 " dixere pro dixerunt-quam figuram alii "duplicem exiftimant, de qua etiam Velius Longus in secun"dum Æneidos fatis commentatus eft: Conticuere omnes intenti |