L'Eneide di Virgilio, Volume 2

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 185 - Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile...
Page 67 - Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Page 84 - Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem Leniit, et tacita refluens ita substitit unda, Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Page 68 - Marruvia venit de gente sacerdos, 750 fronde super galeam et felici comptus oliva, Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat, mulcebatque iras et morsus arte levabat.
Page 398 - Aenean captiva videbo.' accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : tales virgo dabat ore colores.
Page 372 - Haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu, frenisque adversa prehensis congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit : 720 quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam, comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis ; tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
Page 295 - At vero ut vultum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. ' Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 825 quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Page 99 - At specus, et Caci detecta apparuit ingens Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae : Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes, et regna recludat Pallida, dis invisa ; superque immane barathrum 245 Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes.
Page 56 - Tales dederat Saturnia voces ; 56° Illa autem attollit stridentes anguibus alas, Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, Nobilis et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles ; densis hunc frondibus atrum 565 Urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
Page 43 - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.

Bibliographic information