Q. Horatii Flacci carmina, kritisch berichtigt von T. Obbarius

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 13 - Atticis reddas incolumem, precor, et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus...
Page 33 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Page 106 - Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet impotens sperare fortunaque dulci ebria : sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus, mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores...
Page 266 - J. rursus bella moves? parce precor, precor. non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. desine, dulcium mater saeva Cupidinum, circa lustra decem flectere mollibus iam durum imperiis ; abi quo blandae iuvenum te revocant preces.
Page 5 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Page 264 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Page 44 - Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo.
Page 3 - Gaudentem patrios findere sarculo Agros Attalicis conditionibus Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens otium et oppidi Laudat rura sui ; mox reficit rates Quassas indocilis pauperiem pati.
Page 276 - Totum muneris hoc tui est, Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae : Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
Page 41 - Cervicem roseam, et cerea Telephi Laudas brachia, vae meum Fervens difficili bile tumet jecur : Tune nee mens mihi, nee color Certa sede manet ; humor et in genas Furtim labitur arguens Quam lentis penitus macerer ignibus.

Bibliographic information