Page images
PDF
EPUB

Deriguit, cecidere animi; nec jam amplius armis,
Sed votis precibusque jubent exposcere pacem,
Sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres;
Et pater Anchises passis de litore palmis
Numina magna vocat, meritosque indicit honores:
"Di, prohibete minas; dî, talem avertite casum,
"Et placidi servate pios!"; tum litore funem
Deripere, excussosque jubet laxare rudentes.

Tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis,
Qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
Jam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos,
Dulichiumque, Sameque, et Neritos ardua saxis.
Effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna,
Et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis,
Et formidatus nautis aperitur Apollo.

Hunc petimus fessi, et parvae succedimus urbi;
Ancora de prora jacitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti,
Lustramurque Jovi, votisque incendimus aras,

Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
Exercent patrias oleo labente palaestras
Nudati socii: juvat evasisse tot urbes
Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostes.
Interea magnum sol circumvolvitur annum,
Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas.
Aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
Postibus adversis figo et rem carmine signo:
66 Aeneas haec de Danais victoribus arma";
Linquere tum portus jubeo et considere transtris.

Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
Protenus aërias Phaeacum abscondimus arces,
Litoraque Epiri legimus, portuque subimus
Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

260

265

270

275

280

285

290

Hic incredibilis rerum fama occupat aures,
Priamiden Helenum Graias regnare per urbes,
Conjugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
Et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
Obstupui, miroque incensum pectus amore,
Compellare virum et casus cognoscere tantos,
Progredior portu, classes et litora linquens,
Solemnes quum forte dapes et tristia dona
Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam

Libabat cineri Andromache, Manesque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem cespite inanem
Et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
Ut me conspexit venientem et Troïa circum
Arma amens vidit; magnis exterrita monstris
Deriguit visu in medio, calor ossa reliquit,
Labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
"Verane te facies, verus mihi nuntius affers,

no

"Nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit,

295

300

305

310

"Hector ubi est ?" Dixit, lacrimasque effudit et omnem

Implevit clamore locum. Vix pauca furenti>

Subjicio et raris turbatus vocibus hisco:

“Vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco. 315 "Ne dubita: nam vera vides.

"Heu, quis te casus dejectam conjuge tanto

"Excipit, aut quae digna satis fortuna revisit?

"Hectoris Andromache Pyrrhin' connubia servas ?”

Dejecit vultum et demissa voce locuta est;

320

"O felix una ante alias Priameïa virgo,

"Hostilem ad tumulum Trojae sub moenibus altis
"Jussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
"Nec victoris heri tetigit captiva cubile

[ocr errors]

"Nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, Stirpis Achilleae fastus juvenemque superbum, "Servitio enixae, tulimus. Qui deinde, secutus

325

"Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos, "Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. "Ast illum, ereptae magno inflammatus amore

[ocr errors]

Conjugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes "Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras. "Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit "Pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos, "Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit,

[ocr errors]

Pergamaque Iliacamque jugis hanc addidit arcem. "Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere, "Aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris ? "Quid puer Ascanius? Superatne? et vescitur aura, "Quae tibi jam Troja.....?

"Ecqua tamen puero est amissae cura parentis ?
"Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles
"Et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?"
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
Incassum fletus, quum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus affert,
Agnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
Et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Trojam simulataque magnis
Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum
Agnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri șocia simul urbe fruuntur:
Illos porticíbus rex accipiebat in amplis ;
Aulai medio líbabant pocula Bacchi,
Impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Jamque dies alterque dies processit, et aurae
Vela vocant, tumidoque inflatur carbasus austro:
His vatem aggredior dictis ac talia quaeso:
"Trojugena, interpres divûm, qui numina Phoebi,
"Qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentist
"Et volucrum linguas et praepetis omina pennae,

330

335

340

345

350

355

360

[ocr errors]

365

370

"Fare age-nanique omnem cursum mihi prospera dixit "Religio, et cuncti suaserunt numine divi "Italiam petere et terras tentare repostas; "Sola novum, dictuque nefas, Harpyia Celaeno "Prodigium canit, et tristes denuntiat iras "Obscenamque famem-quae prima pericula vito, Quidve sequens tantos possim superare labores ?" Hic Helenus, caesis primum de more juvencis, Exorat pacem divům, vittasque resolvit Sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, Ipse manu multo suspensum numine ducit; Atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos: "Nate dea-nam te majoribus ire per altum "Auspiciis manifesta fides: sic fata deûm rex "Sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo-, "Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres "Aequora et Ausonio possis considere portu,

66

Expediam dictis: prohibent nam cetera Parcaę "Scire Helenum farique vetat Saturnia Juno. "Principio Italiam, quam tu jam rere propinquam, "Vicinosque, ignare, paras invadere portus,

[ocr errors]

Longa procul longis via dividit invia terris: "Ante et Trinacria lentandus remus in unda, "Et salis Ausonii lustrandum navibus aequor, "Infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,

166

66

Quam tuta possis urbem componere terra.

375

3,80

385

Signa tibi dicam: tu condita mente teneto.

"Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam

"Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,

390

66

Triginta capitum fetus enixa, jacebit, "Alba, solo recubans, albi circum ubera nati; "Is locus urbis erit, requies ea certa laborum. "Nec tu mensarum morsus horresce futuros: “Fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.

395

"Has autem terras Italique hanc litoris oram,
"Proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
"Effuge: cuncta malis habitantur moenia Graiis."
"Hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
"Et Sallentinos obsedit milite campos

66

"Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei "Parva Philoctetae subnixa Petelia muro.

66

"Quin ubi transmissae steterint trans aequora classes, "Et positis aris jam vota in litore solves; "Purpureo velare comas adopertus amictu, "Ne qua inter sanctos ignes in honore deorum "Hostilis facies occurrat et omina, turbet. "Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto; "Hac casti maneant in religione nepotes. "Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae Ventus, et angusti rarescent claustra Pelori; "Laeva tibi tellus et longo laeva petantur "Aequora circuitu, dextrum fuge litus et undas. "Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina"Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas"Dissiluisse ferunt, quum protenus utraque tellus "Una foret; venit medio vi pontus, et undis "Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes "Litore diductas angusto interluit aestu.

400

405

410

415

"Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis 420 "Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos

"Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
"Erigit alternos et sidera verberat unda.
"At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris,
"Ora exsertantem et naves in saxa trahentem:
"Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
"Pube tenus; postrema immani corpore pistrix,
"Delphinum caudas utero commissa luporum.
"Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni

425

« PreviousContinue »