Page images
PDF
EPUB

"Litora jactetur odiis Junonis iniquae,
"Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
"Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
"Vocibus, et vereor, quo se Junonia vertant
"Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma

66

66

Reginam meditor, ne quo se numine mutet,

(6 Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
"Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem :
"Regius accitu cari genitoris ad urbem

"Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
"Dona ferens pelago et flammis restantia Trojae:
"Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
"Aut super Idalium sacrata sede recondam,
"Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit ;)
66 Tu faciem illius noctem non amplius unam

66

Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus, Ut, quum te gremio accipiet laetissima Dido "Regales inter mensas laticemque Lyaeum,

[ocr errors]

Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, "Occultum inspires ignem fallasque veneno.”

670

675

680

685

[blocks in formation]

Quum venit, aulaeis jam se regina superbis
Aurea composuít sponda mediamque locavit ;
Jam pater Aeneas et jam Trojana juventus

Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.

-700

Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris

Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis./
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo
Cura penum struere et flammis adolere Penates;
Centum aliae totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iuluin,
Flagrantesque dei vultus simulataque verba
Pallamque et pictum croceo velamen acantho.*
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
Expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem;
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret et interdum gremió fovet, inscia Dido,
Insideat quantus miserae deus. At memor ille
Matris Acidaliae, paullatim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo tentat praevertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis mensaeque remotae;
Crateras magnos statuunt et vina coronant.

705

710

715

720

Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant

725

Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis:.
"Jupiter-hospitibus nam te dare jura loquuntur-,
"Hunc laetum Tyriisque diem Trojaque profectis
"Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores!
"Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno!
"Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes!"

730

735

Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore,
Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit 'auro;
Post alií proceres, Cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit' errantem lunam solisque labores,
Unde hominum genus et pecudes, unde imber, et ignes,
unde ́imber
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
Quid tantum oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,

740

745

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis, Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. "Imo age et a prima dic, hospes, origine nobis "Insidias" inquit "Danaum, casusque tuorum, "Erroresque tuos: nam te jam septima portat 66 Omnibus errantem terris et fluctibus aestas." 2

755

P. VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem,
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis ? et jam nox humida coelo
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
Et breviter Trojae supremum audire laborem ;
Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

Incipiam. Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,

Instar montis equum divina Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt abiete costas;
Votum pro reditu simulant: ea fama vagatur.
Huc delecta virûm sortiti corpora furtim
Includunt caeco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima fama

5

10

15

20

Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis :
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu;
Panduntur portae: juvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.

25

Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles ;
Classibus hic locus, hic acie certare solebant.

30

Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae,

Et molem mirantur equi. Primusque Thymoetes
Duci intra muros hortatur et arce locari,
Sive dolo, seu jam Trojae sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Praecipitare jubent subjectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

35

40

Et procul: "O miseri, quae tanta insania, cives ?
"Creditis avectos hostes, aut ulla putatis
"Dona carere dolis Danaûm ? sic notus Ulixes?
"Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

45

"Aut haec in nostros fabricata est machina muros,
66 Inspectura domos venturaque desuper urbi,
"Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.
"Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam

In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso.
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae;
Et, si fata deûm, si mens non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras,

50

55

« PreviousContinue »