Page images
PDF
EPUB

In ficco ludunt fulicæ; notafque paludes

Deferit, atque altam fupra volat ardea nubem.
Sæpe etiam ftellas, vento impendente, videbis 365
Præcipites cœlo labi, noctisque per umbram
Flammarum longos a tergo albefcere tractus :
Sæpe levem paleam, & frondes volitare caducas,
Aut fumma nantes in aqua colludere plumas.

At Boreæ de parte trucis cùm fulminat, & cùm 370
Eurique zephyrique tonat domus ; omnia plenis
Rura natant foffis, atque omnis navita ponto

Humida vela legit. Numquam imprudentibus imber
Obfuit: aut illum furgentem vallibus imis
Aëriæ fugêre grues; aut bucula coelum
Suspiciens, patulis captavit naribus auras;
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo,
Et veterem in limo ranæ cecinere querelam.
Sæpius & tectis penetralibus extulit ova
Anguftum formica terens iter; & bibit ingens
Arcus; & e paftu decedens agmine magno
Corvorum increpuit denfis exercitus alis.

Jam varias pelagi volucres,

& quæ

Afia circum

Dulcibus in ftagnis rimantur prata Caystri,

Certatim largos humeris infundere rores,

Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas,

Et ftudio incafsùm videas geftire lavandi.

Tum cornix plenâ pluviam vocat improba voce,

Et fola in ficca fecum fpatiatur arena.

375

380

385

390 Nec nocturna quidem carpentes penfa puellæ Nefcivere hyemem, teftâ cùm ardente viderent Scintillare oleum, & putres concrefcere fungos. Nec minùs ex imbri foles, & aperta ferena Profpicere, & certis poteris cognofcere fignis. 395 Nam neque tum ftellis acies obtufa videtur, Nec fratris radiis obnoxia furgere Luna; Tenuia nec lanæ per cœlum vellera ferri. Non tepidum ad Solem pennas in littore pandunt Dilecta Thetidi Alcyones; non ore folutos 400Immundi meminêre fues jactare maniplos:

At nebulæ magis ima petunt, campoque recumbunt. Solis & occafum fervans, de culmine fummo Nequicquam feros exercet noctua cantus. Apparet liquido fublimis in aëre Nifus, 405 Et pro purpureo pœnas dat Scylla capillo. Quâcumque illa levem fugiens fecat æthera pennis, Ecce inimicus atrox magno ftridore per auras Infequitur Nifus : quà se fert Nisus ad auras, Illa levem fugiens raptim fecat æthera pennis. Tum liquidas corvi preffo ter gutture voces Aut quater ingeminant; & fæpe cubilibus altis, Nefcio quâ præter folitum dulcedine læti, Inter fe foliis ftrepitant: juvat, imbribus actis, Progeniem parvam dulcefque revifere nidos. 415 Haud equidem credo quia fit divinitus illis

410

Ingenium, aut rerum fato prudentia major.

Verùm ubi tempeftas & cœli mobilis humor
Mutavere vias, & Jupiter humidus Auftris
Denfat, erant quæ rara modò, & quæ densa, relaxat :
Vertuntur fpecies animorum, & pectora motus
Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt : hinc ille avium concentus in agris,
Et lætæ pecudes, & ovantes gutture corvi.

Si verò Solem ad rapidum Lunafque fequentes
Ordine refpicies, numquam te craftina fallet
Hora, neque infidiis noctis capiere ferenæ.
Luna revertentes cùm primùm colligit ignes,
Si nigrum obfcuro comprenderit aëra cornu,
Maximus agricolis pelagoque parabitur imber.
At fi virgineum fuffuderit ore ruborem,
Ventus erit: vento femper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu in quarto ( namque is certiffimus auctor)
Pura, neque obtufis per cœlum cornibus ibit;

420

425

430

Totus & ille dies, & qui nafcentur ab illo
Exa&tum ad menfem, pluvia ventifque carebunt; 435
Votaque fervati folvent in littore nautæ

Glauco, & Panopeæ, & Inoo Melicertæ.

Sol quoque & exoriens, & cùm fe condet in undas,
Signa dabit. Solem certiffima figna fequuntur,
Et quæ manè refert, & quæ furgentibus aftris.
Ille ubi nafcentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orhe;
Sufpecti tibi fint imbres: namque urget ab alto

440

Arboribufque fatifque Notus, pecorique finifter. 445 Aut ubi fub lucem denfa inter nubila fefe

Diverfi erumpent radii, aut ubi pallida furget
Tithoni croceum linquens aurora cubile;
Heu! male tum mites defendet pampinus uvas,
Tam multa in tectis crepitans falit horrida grando.
450 Hoc etiam, emenfo cùm jam decedet Olympo,
Profuerit meminiffe magis: nam fæpe videmus
Ipfius in vultu varios errare colores.

Coeruleus pluviam denuntiat igneus Euros.
Sin maculæ incipient rutilo immiscerier igni,
455 Omnia tunc pariter vento nimbifque videbis
Fervere : non illâ quifquam me nocte per altum
Ire, neque a terra moneat convellere funem.
At fi, cùm referetque diem, condetque relatum,
Lucidus orbis erit; fruftra terrebere nimbis,
460 Et claro fylvas cernes Aquilone moveri.

Denique quid Vefper ferus vehat, unde ferenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi figna dabit. Solem quis dicere falfum
Audeat Ille etiam cæcos inftare tumultus

465 Sæpe monet, fraudemque & operta tumefcere bella.
Ille etiam exftin&to miferatus Cæfare Romam,
Cùm caput obfcurâ nitidum ferrugine texit,
Impiaque æternam timuerunt fecula noctem.

Tempore quamquam illo tellus quoque, & æquora ponti, 470 Obfcœnique canes, importunæque volucres

Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Ærnam,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere faxa!
Armorum fonitum toto Germania coelo

475

Audiit; infolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos vulgò exaudita filentes
Ingens, & fimulacra modis pallentia miris
Vifa fub obfcurum noctis; pecudesque locutæ,
Infandum! fiftunt amnes
, terræque dehifcunt:
Et moeftum illacrymat templis ebur, æraque fudant.480
Proluit infano contorquens vortice fylvas

Fluviorum rex Eridanus, campofque per omnes
Cum ftabulis armenta tulit: nec tempore eodem
Triftibus aut extis fibræ apparere minaces,

Aut puteis manare cruor ceffavit, & altè

Per noctem refonare lupis ululantibus urbes.
Non aliàs cœlo ceciderunt plura fereno
Fulgura, nec diri toties arfere cometa.

Ergo inter fefe paribus concurrere telis Romanas acies iterum vidêre Philippi :

Nec fuit indignum Superis bis fanguine noftro
Emathiam & latos Æmi pinguescere campos.
Scilicet & tempus veniet, cùm finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro
Exefa inveniet fcabrâ rubigine pila,
Aut gravibus raftris galeas pulfabit inanes,
Grandiaque effoffis mirabitur offa fepulcris. ́

485

490

495

« PreviousContinue »