Page images
PDF
EPUB

LIBRI PRIMI.

CONTINET hic liber propofitionem totius operis, ejufdemque divifionem quadruplicem. Tum fequitur Deorum invocatio, quotquot rufticæ præfident rei, quos inter Octaviano Cafari locus tribuitur; novo fanè illis temporibus adulationis exemplo: quo deinde Lucanus, in Pharfalia, & Statius, in Thebaide, ad laudem Neronis & Domitiani immodeftiùs abufi funt. Atque hæc exordio comprehenduntur. Liber verò ipfe fex habet partes.

1. Multiplicem agri colendi rationem, juxta variam ejus naturam.

II. Agriculture originem.

III. Agricolarum inftrumenta.

IV. Rufticorum operum tempora.
V. Tempeftatum prognoftica.

VI. Digreffionem ad varia prodigia, quæ cædem Julii Cæfaris, aut præcefferunt, aut fubfecuta funt.

Denique, Epilogi loco, Deos pro incolumitate Octaviani, & pro falute populi Romani precatur. Tamen ex iis, aliorumque librorum præceptis, non pauca obfolevere, contrario ufu pofteriorum temporum, noftrorum in primis; quæ multa, ut artibus ceteris ita huic quoque ad

didere.

[ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small]

Duflo Sculp

PUBLII VIRGILII

GEORGICON

LIBER PRIMUS.

UID faciat lætas fegetes; quo fidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmifque adjungere vites
Conveniat ; quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. Vos, ô clariffima mundi
Lumina, labentem coelo quæ ducits annum ;
Liber & alma Ceres, veftro fi munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit aristâ,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis ; ·
Et vos, agreftum præfentia numina, Fauni,
Ferte fimul, Faunique, pedem, Dryadefque puellæ:

[ocr errors][merged small]

Munera veftra cano. Tuque ô, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percuffa tridenti,

Neptune, & cultor nemorum, cui pinguia Cææ
15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipfe nemus linquens patrium, faltusque Lycæi,
Pan ovium cuftos, tua fi tibi Mænala curæ,
Adfis, ô Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix, uncique Puer monftrator aratri ;
20 Et teneram ab radice ferens, Sylvane, cupreffum :
Diique, Deæque omnes, ftudium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo femine fruges,
Quique fatis largum coelo demittitis imbrem.

Tuque adeo, quem mox quæ fint habitura Deorum 25 Concilia, incertum eft, urbefne invifere, Cæfar, Terrarumque velis curam : & te maximus orbis Auctorem frugum, tempeftatumque potentem Accipiat, cingens maternâ tempora myrto :

An Deus immenfi venias maris, ac tua nautæ 30 Numina fola colant; tibi ferviat ultima Thule;

Teque fibi generum Thetis emat omnibus undis:
Anne novum tardis fidus te menfibus addas,
Quà locus Erigonen inter, Chelafque fequentes
Panditur: ipfe tibi jam brachia contrahit ardens
35 Scorpius, & cœli justâ plus parte relinquit.

Quicquid eris (nam te nec fperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
Quamvis Elyfios miretur Græcia campos,

« PreviousContinue »