Page images
PDF
EPUB

Aggreffi (nam fæpe fenex fpe carminis ambo Luferat ) injiciunt ipfis ex vincula fertis. 20 Addit se fociam, timidifque fupervenit Ægle, Ægle Naïadum pulcherrima : jamque videnti Sanguineis frontem moris & tempora pingit. Ille dolum ridens: Quò vincula nectitis, inquit? Solvite me, pueri : fatis eft potuiffe videri. 25 Carmina quæ vultis, cognofcite: carmina vobis ; Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipfe.

Tum verò in numerum Faunofque ferasque videres Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus. Nec tantùm Phoebo gaudet Parnaffia rupes, 30 Nec tantùm Rhodope miratur & Ifmarus Orphea. Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque, , animæque, marifque fuiffent, Et liquidi fimul ignis: ut his exordia primis Omnia, & ipfe tener mundi concreverit orbis: 35 Tum durare folum, & discludere Nerea ponto Coeperit, & rerum paulatim fumere formas: Jamque novum ut terræ ftupeant lucefcere folem, Altiùs atque cadant fummotis nubibus imbres : Incipiant fylvæ cùm primùm furgere, cúmque 40 Rara per ignotos errent animalia montes.

Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna, Caucafeafque refert volucres, furtumque Promethei. His adjungit Hylan, nautæ quo fonte relictum Clamaffent; ut littus, Hyla, Hyla omne fonaret.

Et

Et fortunatam, fi numquam armenta fuiffent,

Pasiphaën nivei folatur amore juvenci.

Ah! virgo infelix, quæ te dementia cepit!
Protides implerunt falfis mugitibus agros:

45

At non tam turpes pecudum tamen ulla fecuta eft
Concubitus : quamvis collo timuiffet aratrum;
Et fæpe in levi quæfiffet cornua fronte.

Ah! virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
Ille latus niveum molli fultus hyacintho,

50

Ilice fub nigra pallentes ruminat herbas :

54

Aut aliquam in magno fequitur grege. Claudite,Nymphæ
Diceæ, Nymphæ nemorum jam claudite faltus:
Si quà fortè ferant oculis fefe obvia noftris
Errabunda bovis vestigia. Forfitan illum,
Aut herbâ captum viridi, aut armenta fecutum,
Perducant aliquæ ftabula ad Gortynia vaccæ.
Tum canit Hefperidum miratam mala puellam :
Tum Phaetontiadas mufco circumdat amaræ
Corticis, atque folo proceras erigit alnos.

Tum canit errantem Permeffi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una fororum;
Utque viro Phoebi chorus affurrexerit omnis :
Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,

Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit : Hos tibi dant calamos, en accipe, Mufæ,
Afcræo quos antè feni; quibus ille folebat

Cantando rigidas deducere montibus ornos.

60

65

70

Tomus I.

B

His tibi Grynæi nemoris dicatur origo :

Ne quis fit lucus, quo fe plus jactet Apollo.

Quid loquar aut Scyllam Nifi,aut quam fama fecuta est 75 Candida fuccinctam latrantibus inguina monftris, Dulichias vexaffe rates, & gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus laceraffe marinis ?
Aut ut mutatos Terei narraverit artus ?

Quas illi Philomela dapes, quæ dona parârit?
So Quo curfu deserta petiverit, & quibus antè
Infelix fua tecta fupervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, juffitque ediscere lauros,

Ille canit: pulfæ referunt ad fidera valles.
85 Cogere donec oves ftabulis, numerumque referre
Juffit, & invito proceffit vefper olympo.

ECLOGA VII.

MELIBUS.

MELIBUS, CORIDON, THYRSIS.

MELIB U S.

FORTE fub arguta confederat ilice Daphnis,

Compulerantque greges Corydon & Thyrfis in unum;
Tayrfis oves, Corydon diftentas lacte capellas;

Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo;
Et cantare pares, & refpondere parati.

Hic mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipfe caper deerraverat : atque ego Daphnim
Aspicio. Ille ubi me contrà videt : Ociùs, inquit,
Huc ades, ô Meliboe : caper tibi falvus & hædi.
Et, fi quid ceffare potes, requiefce fub umbra.
Huc ipfi potum venient per prata juvenci :
Hîc viridis tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, eque facra refonant examina quercu.

ΙΟ

Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, Depulfos a lacte domi quæ clauderet agnos:

Et certamen erat Corydon cum Thyrfide magnum.
Pofthabui tamen illorum mea feria ludo.

Alternis igitur contendere verfibus ambo
Copere: alternos Mufæ meminiffe volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrfis.

CORYDO N.

Nymphæ, nofter amor,Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite ( proxima Phoebi
Verfibus ille facit ) aut fi non poffumus omnes,
Hic arguta facrâ pendebit fiftula pinu.

THYRSI S.

Paftores, hederâ crefcentem ornate poëtam,
Arcades; invidiâ rumpantur ut ilia Codro.
Aut fi ultra placitum laudârit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

15

20

25

CORYD O N.

Setofi caput hoc apri tibi, Delia, parvus 30 Et ramofa Mycon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo ftabis furas evincta cothurno.

THYRSI S.

Sinum lactis, & hæc te liba, Priape, quotannis
Exfpectare fat eft ; cuftos es pauperis horti.
35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: at tu
Si fœtura gregem fuppleverit, aureus efto.
CORYDO N.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hederâ formofior albâ,

Cùm primùm pasti repetent præsepia tauri, 40 Si qua tui Corydonis habet te cura, venito. THYRSI S.

45

Immo ego Sardoïs videar tibi amarior herbis,
Horridior rufco, projectâ vilior algâ,

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pafti, fi quis pudor, ite, juvenci.
CORY DO N.

Mufcofi fontes, & fomno mollior herba,
Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ
Solftitium pecori defendite: jam venit æftas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

THYRSI S.

Hic focus, & tædæ pingues: hîc plurimus ignis

« PreviousContinue »