Jampridem invifus Divis & inutilis annos Demoror: ex quo me Divûm Pater atque hominum Rex Fulminis afflavit ventis, & contigit igni. Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Nos contrà effusi lacrymis, conjuxque Creüfa, Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet. Abnegat, incœptoque & fedibus hæret in iifdem. Rurfus in arma feror, mortemque miferrimus opto. 655 Nam quod confilium, aut quæ jam fortuna dabatur ? Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto Sperasti ? tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, Et fedet hoc animo, perituræque addere Trojæ Teque tuosque juvat; patet isti janua letho. Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quòd me per tela, per ignes Eripis? ut mediis hoftem in penetralibus, utque 665 Ascaniumque, patremque meum, juxtaque Creüsam, Alterum in alterius mactatos fanguine cernam? Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais, finite instaurata revisam Prælia: numquam omnes hodie moriemur inulti. 670
Hic ferro accingor rurfus, clypeoque sinistram Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine conjux
Hærebat, parvumque patri tendebat Iülum. 675 Si periturus abis, & nos rape in omnia tecum : Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, Hanc primùm tutare domum: cui parvus Iülus, Cui pater, & conjux quondam tua dicta relinquor? Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat, 680 Cùm fubitum dictuque oritur mirabile monftrum. Namque manus inter mæstorumque ora parentum, Ecce levis summo de vertice vifus lüli Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas, & circum tempora pasci. 685 Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere, & fanctos restinguere fontibus ignes. Et pater Anchises oculos ad fidera lætus Extulit, & cælo palmas cum voce tetendit. Jupiter omnipotens, precibus fi flecteris ullis,
690 Afpice nos, hoc tantum: &, fi pietate meremur, Da deinde auxilium, Pater, atque hæc omina firma. Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore Intonuit lævum, & de cœlo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 695 Illam, fumma fuper labentem culmina tecti, Cernimus Idæa claram se condere sylvâ, Signantemque vias: tum longo limite fulcus Dat lucem, & latè circùm loca fulfure fumant. Hic verò victus genitor se tollit ad auras, 700 Affaturque Deos, & fanctum fidus adorat.
Jam jam nulla mora eft: fequor, &, quà ducitis, adfum.
Dii patrii, servate domum, fervate nepotem.
Veftrum hoc augurium, vestroque in numine Troja eft. Cedo equidem; nec, nate, tibi comes ire recufo. Dixerat ille; & jam per mænia clarior ignis Auditur, propiúsque æstus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ : Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit. Quò res cumque cadent, unum & commune periclum, Una falus ambobus erit: mihi parvus lülus
Sit comes, & longè servet vestigia conjux. Vos famuli, quæ dicam animis advertite veftris.
Est urbe egreffis tumulus, templumque vetustum Desertæ Cereris: juxtáque antiqua cupressus, Relligione patrum multos fervata per annos. Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates. Me bello e tanto digressum & cæde recenti
Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla Veste super, fulvique insternor pelle leonis, Succedoque oneri: dextræ se parvus Iülus Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis. Ponè fubit conjux. Ferimur per opaca locorum:
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii;
Nunc omnes terrent auræ, fonus excitat omnis Sufpenfum, & pariter comitique onerique timentem.
730 Jamque propinquabam portis, omnemque videbar Evasisse viam, subitò cùm creber ad aures Visus adesse pedum sonitus; genitorque per umbram Profpiciens: Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant: Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.
735 Hic mihi nefcio quod trepido malè numen amicum Confufam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum fequor, & notâ excedo regione viarum, Heu! mifero conjux fatone erepta Creüfa Substitit, erravitne viâ, feu lassa resedit, 740 Incertum: nec post oculis est reddita noftris. Nec priùs amissam refpexi, animumque reflexi, Quàm tumulum antiquæ Cereris, sedemque facratam Venimus: hîc demum collectis omnibus una Defuit, & comites natumque virumque fefellit.
745 Quem non incusavi amens hominumque Deorumque Aut quid in eversa vidi crudelius urbe? Afcanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates Commendo fociis, & curvâ valle recondo.
Ipse urbem repeto, & cingor fulgentibus armis. Stat cafus renovare omnes, omnemque reverti Per Trojam, & rurfus caput objectare periclis.
Principiò muros, obfcuraque limina portæ, Quà greffum extuleram, repeto; & veftigia retro Obfervata sequor per noctem, & lumine luftro.
Horror ubique animos, fimul ipsa filentia terrent. 755 Inde domum, fi fortè pedem, fi fortè tulisset,
Me refero: irruerant Danai, & tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax fumma ad faftigia vento Volvitur, exsuperant flamme: furit æstus ad auras. Procedo, & Priami sedes, arcemque reviso.
Et jam porticibus vacuis Junonis afylo Custodes lecti Phoenix & dirus Ulysses
Prædam asservabant: huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque Deorum, Crateresque auro solidi, captivaque vestis Congeritur: pueri & pavidæ longo ordine matres Stant circùm.
Ausus quin etiam voces jactare per umbram, Implevi clamore vias, mestusque Creüsam Nequicquam ingeminans, iterumque iterumque vocavi. Quærenti, & tectis urbis fine fine furenti, Infelix fimulacrum atque ipfius umbra Creüsæ Visa mihi ante oculos, & notâ major imago. Obstupui, steteruntque comæ, & vox faucibus hæfit. Tum fic affari, & curas his demere dictis : Quid tantùm insano juvat indulgere labori, O dulcis conjux? non hæc fine numine Divûm Eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creüfam Fas: aut ille finit fuperi regnator Olympi. Longa tibi exfilia, & vastum maris æquor arandum. 780 Ad terram Hefperiam venies, ubi Lydius, arva
« PreviousContinue » |