Page images
PDF
EPUB

Ædibus in mediis, nudoque fub ætheris axe

Ingens ara fuit, juxtáque veterrima laurus, Incumbens aræ, atque umbrâ complexa Penates. 515 Hic Hecuba, & natæ nequicquam altaria circum, Præcipites atrâ ceu tempestate columbæ,

Condenfæ, & Divûm amplexæ fimulacra fedebant. Ipfum autem fumptis Priamum juvenilibus armis Ut vidit : Quæ mens tam dira, miserrime conjux, 520 Impulit his cingi telis ? aut quò ruis ? inquit.

Non tali auxilio, nec defenforibus iftis

Tempus eget: non, fi ipfe meus nunc afforet Hector.
Huc tandem concede: hæc ara tuebitur omnes,
Aut moriere fimul. Sic ore effata, recepit

525 Ad fefe, & facrâ longævum in fede locavit.
Ecce autem elapfus Pyrrhi de cæde Polites,
Unus natorum Priami, per tela, per hoftes
Porticibus longis fugit, & vacua atria lustrat
Saucius : illum ardens infefto vulnere Pyrrhus
530 Infequitur, jam jamque manu tenet, & premit hastâ.
Ut tandem ante oculos evafit, & ora parentum,
Concidit, ac multo vitam cum fanguine fudit.
Hic Priamus, quamquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abftinuit, nec voci, iræque pepercit.
535 At tibi pro sœlere, exclamat, pro talibus aufis,
Dii (fi qua eft coelo pietas, quæ talia curet )
Perfolvant grates dignas, & præmia reddant
Debita ; qui nati coràm me cernere lethum

Fecifti, & patrios foedafti funere vultus.

At non ille, fatum quo te mentiris, Achilles
Talis in hofte fuit Priamo; fed jura fidemque
Supplicis erubuit, corpufque exfangue fepulcro
Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remifit.
Sic fatus fenior, telumque imbelle fine ictu
Conjecit; rauco quod protinus ære repulfum,
Et fummo clypei nequicquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: Referes ergo hæc, & nuntius ibis
Pelidæ genitori : illi mea tristia facta,

540

545

Degeneremque Neoptolemum narrare memento.
Nunc morere. Hæc dicens, altaria ad ipfa trementem 550
Traxit, & in multo lapfantem fanguine nati;
Implicuitque comam lævâ, dextrâque corufcum
Extulit, ac lateri capulo tenus abdidit enfem.
Hæc finis Priami fatorum : hic exitus illum

[ocr errors]

Sorte tulit, Trojam incenfam, & prolapfa videntem 555
Pergama, tot quondam populis terrifque fuperbum
Regnatorem Afiæ: jacet ingens littore truncus
Avulfumque humeris caput, & fine nomine corpus.
At me tum primùm fævus circumftetit horror:
Obstupui : fubiit cari genitoris imago,

Ut regem æquævum crudeli vulnere vidi
Vitam exhalantem: fubiit deferta Creüsa,
Et direpta domus, & parvi cafus Iüli.
Refpicio, & quæ fit me circum copia luftro.
Deferuere omnes defeffi, & corpora faltu

560

$65

Ad terram mifere, aut ignibus ægra dedêre.
Jamque adeo fuper unus eram, cùm limina Vestæ
Servantem, & tacitam fecreta in fede latentem
Tyndarida afpicio : dant clara incendia lucem
570 Erranti, paffimque oculos per cuncta ferenti.
Illa fibi infeftos everfa ob Pergama Teucros,
Et pœnas Danaûm, & deserti conjugis iras
Permetuens, Trojæ & patriæ communis Erynnis,
Abdiderat fefe, atque aris invifa fedebat.

575 Exarfere ignes animo : fubit ira cadentem
Ulcifci patriam, & fceleratas fumere pœnas.
Scilicet hæc Spartam incolumis patriafque Mycenas
Afpiciet partoque ibit regina triumpho?
Conjugiumque,domumque,patres,natofque videbit,

So Iliadum turbâ & Phrygiis comitata miniftris ?
Occiderit ferro Priamus ? Troja arferit igni?
Dardanium toties fudârit fanguine littus ?
Non ita: namque etfi nullum memorabile nomen
Feminea in pœna eft, nec habet victoria laudem;
585 Exftinxiffe nefas tamen, & fumpfiffe merentis

Laudabor pœnas, animumque explesse juvabit
Ultricis flammæ, & cineres fatiaffe meorum.

Talia jactabam, & furiatâ mente ferebar, Cùm mihi fe, non antè oculis tam clara, videndam 590 Obtulit, & purâ per noctem in luce refulfit

Alma parens, confessa Deam; qualifque videri
Coelicolis & quanta folet; dextrâque prehenfum

Continuit, rofeoque hæc infuper addidit ore :
Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis? aut quonam noftri tibi cura receffit? 595
Non priùs afpicies ubi feffum ætate parentem
Liqueris Anchisen? fuperet conjuxne Creüfa,
Afcaniufque puer? quos omnes undique Graiæ
Circumerrant acies: &, nî mea cura refiftat,
Jam flammæ tulerint, inimicus & hauferit enfis. 600
Non tibi Tyndaridis facies invifa Lacænæ,
Culpatufve Paris : verùm inclementia Divûm

Has evertit opes, fternitque a culmine Trojam.
Afpice : namque omnem, quæ nunc obducta tuenti
Mortales hebetat vifus tibi, & humida circùm
Caligat, nubem eripiam : tu ne qua parentis
Juffa time, neu præceptis parêre recusa.

Hîc ubi disjectas moles, avulfaque faxis

605

Saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
Neptunus muros, magnoque emota tridenti

610

Fundamenta quatit, totamque a fedibus urbem

Eruit. Hic Juno Scaas fæviffima portas

Prima tenet, fociumque furens a navibus agmen
Ferro accincta vocat.

Jam fummas arces Tritonia, refpice, Pallas 615
Infedit, nimbo effulgens & Gorgone fævâ.

Ipfe Pater Danaïs animos viresque fecundas
Sufficit: ipfe Deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam, finemque impone labori.

620 Nufquam abero, & tutum patrio te limine fiftam. Dixerat, & fpiffis noctis fe condidit umbris.

Apparent diræ facies, inimiçaque Troja

Numina magna Deûm.

Tum verò omne mihi vifum confidere in ignes 625 Ilium, & ex imo verti Neptunia Troja.

Ac veluti fummis antiquam in montibus ornum Cùm ferro accifam crebrifque bipennibus instant Eruere agricolæ certatim ; illa usque minatur, Et tremefacta comam concuffo vertice nutat: 630 Vulneribus donec paulatim evicta, supremùm Congemuit, traxitque jugis avulfa ruinam. Defcendo, ac, ducente Deo, flammam inter & hoftes Expedior: dant tela locum, flammæque recedunt. Aft ubi jam patriæ perventum ad limina fedis, 635 Antiquafque domos; genitor, quem tollere in altos Optabam primum montes, primumque petebam, Abnegat excisâ vitam producere Trojâ, Exfiliumque pati. Vos ô quibus integer ævi Sanguis, ait, folidæque fuo ftant robore vires, 640 Vos agitate fugam.

Me fi cœlicolæ voluiffent ducere vitam,

Has mihi fervaffent fedes : fatis una fuperque
Vidimus excidia, & captæ fuperavimus urbi.
Sic ô fic pofitum affati discedite corpus.

645 Ipfe manu mortem inveniam : miserebitur hoftis, Exfuviafque petet: facilis jactura fepulcri eft.

« PreviousContinue »