Page images
PDF
EPUB

Menia Dardanidûm ! quater ipso in limine portæ
Substitit, atque utero fonitum quater arma dedêre.
Instamus tamen immemores, cæcique furore,

245 Et monftrum infelix facrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cafssandra futuris
Ora, Dei jussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra Deûm miferi, quibus ultimus esset
Ille dies, festå velamus fronde per urbem.

250 Vertitur interea cœlum, & ruit Oceano nox,
Involvens umbrâ magnâ terramque polumque,
Myrmidonumque dolos: fusi per mænia Teucri
Conticuere: fopor feffos complectitur artus.
Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
255A Tenedo, tacitæ per amica filentia Lunæ
Littora nota petens, flammas cùm regia puppis
Extulerat; fatisque Deûm defenfus iniquis,
Inclufos utero Danaos, & pinea furtim
Laxat clauftra Sinon: illos patefactus ad auras

260 Reddit equus, lætique cavo se robore promunt
Thessandrus, Sthenelusque duces, & dirus Ulysses,
Demissum lapsi per funem, Athamasque, Thoafque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaüs, & ipse doli fabricator Epeüs.
265 Invadunt urbem fomno vinoque sepultam :
Cæduntur vigiles: portisque patentibus omnes
Accipiunt focios, atque agmina confcia jungunt.
Tempus erat quo prima quies mortalibus ægris

Incipit, & dono Divûm gratissima serpit.
In fomnis ecce ante oculos mæstissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus;
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat ! quantùm mutatus ab illo
Hectore, qui redit exsuvias indutus Achillis,
Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignes !
Squalentem barbam, & concretos fanguine crines,
Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros
Accepit patrios: ultro flens ipse videbar
Compellare virum, & mæstas expromere voces.

270

275

280

O lux Dardaniæ, spes ô fidissima Teucrûm,
Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defefsi aspicimus! quæ caufa indigna serenos
Fædavit vultus ? aut cur hæc vulnera cerno ?
Ille nihil: nec me quærentem vana moratur :
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens:
Heu fuge, nate Deâ, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros: ruit alto a culmine Troja.
Sat patriæ Priamoque datum: si Pergama dextrâ
Defendi poffent, etiam hâc defenfa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates..
Hos cape fatorum comites: his mænia quære,

285

290

Magna pererrato statues quæ denique ponto.

295

Sic ait, & manibus vittas, Vestamque potentem,
Æternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur mænia luctu :

Et magis atque magis (quamquam secreta parentis
300 Anchisæ domus, arboribusque obtecta receffit)
Clarefcunt fonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior fomno, & fummi faftigia tecti
Afcensu supero, atque arrectis auribus adsto.
In segetem veluti cùm flamma furentibus Austris
305 Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit fata læta boumque labores;
Præcipitesque trahit sylvas: stupet inscius alto
Accipiens fonitum faxi de vertice paftor.
Tum verò manifesta fides, Danaûmque patescunt

310 Infidiæ. Jam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano fuperante, domus : jam proximus ardet
Ucalegon: Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm, clangorque tubarum.
Arma amens capio, nec sat rationis in armis :
315 Sed glomerare manum bello, & concurrere in arcem
Cum fociis ardent animi: furor iraque mentem
Præcipitant, pulchrumque mori fuccurrit in armis,

Ecce autem telis Pantheus elapfus Achivûm,
Pantheus Otriades, arcis Phœbique facerdos,
320 Sacra manu, victosque Deos, parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
Quo res summa loco, Pantheu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu cùm talia reddit:
Venit fumma dies & ineluctabile tenıpus

Dardaniæ: fuimus Troës: fuit Ilium, & ingens 325

Gloria Teucrorum : ferus omnia Jupiter Argos
Tranftulit: incensâ Danaï dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in mænibus adftans

330

Fundit equus, victorque Sinon incendia mifcet
Insultans: portis alii bipatentibus adfunt,
Millia quot magnis numquam venere Mycenis.
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi: stat ferri acies mucrone corufco
Stricta, parata neci: vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, & cæco Marte resistunt.
Talibus Otriadæ dictis, & numine Divûm
In flammas & in arma feror, quò tristis Erinnys,
Quò fremitus vocat, & fublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Ripheus & maximus annis
Iphitus: oblati per lunam Hypanisque, Dymasque, 340
Et lateri agglomerant nostro, juvenisque Chorœbus

Mygdonides: illis qui ad Trojam fortè diebus
Venerat, infano Cassandræ incenfus amore;
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat:
Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis
Audierit.

Quos ubi confertos audere in prælia vidi,
Incipio fuper his: Juvenes, fortissima frustra
Pectora: si vobis audentem extrema cupido eft

335

345

350 Certa sequi; quæ fit rebus fortuna, videtis :
Excessere omnes adytis arisque relictis

Dii, quibus imperium hoc steterat: fuccurritis urbi
Incenfæ: moriamur, & in media arma ruamus.
Una falus victis, nullam fperare falutem.

355 Sic animis juvenum furor additus. Inde lupi ceu
Raptores, atra in nebula, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti
Faucibus exfpectant ficcis: per tela, per hoftes
Vadimus haud dubiam in mortem, mediæque tenemus

360 Urbis iter: nox atra cava circumvolat umbrâ.
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrymis æquare labores?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos:
Plurima perque vias sternuntur inertia passim

365 Corpora, perque domos, & relligiofa Deorum
Limina. Nec foli pænas dant fanguine Teucri.
Quondam etiam victis redit in præcordia virtus;
Victoresque cadunt Danaï : crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, & plurima mortis imago.

370 Primus se Danaûm, magnâ comitante catervâ,
Androgeos offert nobis, focia agmina credens
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis :
Festinate, viri; nam quæ tam sera moratur
Segnities? Alii rapiunt incenfa feruntque

375 Pergama: vos celfis nunc primùm a navibus itis? Dixit: & extemplo (neque enim responsa dabantur.

« PreviousContinue »