Page images
PDF
EPUB

Non metus ; officio nec te certasse priorem Poeniteat. Sunt & Siculis regionibus urbes, 550Armaque, Trojanoque a fanguine clarus Aceftes. Quaffatam ventis liceat fubducere claffem, Et fylvis aptare trabes, & stringere remos; Si datur Italiam, fociis & rege recepto, Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus. 555 Sin abfumpta falus, & te, pater optime Teucrûm, Pontus habet Lybiæ, nec fpes jam restat lüli, At freta Sicaniæ faltem fedefque paratas, Unde huc advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus: cuncti fimul ore fremebant 560 Dardanidæ.

Tum breviter Dido, vultum demiffa profatur: Solvite corde metum, Teucri, fecludite curas. Res dura, & regni novitas me talia cogunt Moliri, & latè fines cuftode tueri.

565 Quis genus Æneadûm, quis Troja nesciat urbem, Virtutefque, virofque, & tanti incendia belli? Non obtufa adeo geftamus pectora Poni;

Nec tam averfus equos Tyria Sol jungit ab urbe. Seu vos Hefperiam magnam, Saturniaque arva 570 Sive Erycis fines, regemque optatis Aceften;

[ocr errors]

Auxilio tutos dimittam, opibufque juvabo.
Vultis & his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam ftatuo, veftra est: fubducite naves :
Tros Tyriufque mihi nullo difcrimine agetur,

Atque utinam rex ipfe Noto compulfus eodem
Afforet Æneas! Equidem per littora certos
Dimittam, & Lybiæ luftrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus fylvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, & fortis Achates,

Et
pater Æneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Æneam compellat Achates:
Nate Deâ, quæ nunc animo fententia furgit ?
Omnia tuta vides, claffem, fociofque receptos.
Unus abeft, medio in fluctu quem vidimus ipfi
Submerfum dictis respondent cetera matris.

Vix ea fatus erat, cùm circumfufa repentè
Scindit fe nubes, & in æthera purgat apertum.
Reftitit Æneas, claraque in luce refulfit,

Os, humerofque Deo fimilis: namque ipfa decoram
Cæfariem nato genitrix, lumenque juventæ
Purpureum, & lætos oculis afflarat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum, pariufve lapis circumdatur auro.
Tum fic Reginam alloquitur, cunétifque repentè
Improvifus ait: Coram, quem quæritis, adfum
Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis.
O fola infandos Trojæ miferata labores!
Quæ nos, relliquias Danaûm, terræque marifque
Omnibus exhauftos jam cafibus, omnium egenos,
Urbe, domo focias. Grates perfolvere dignas
Non opis eft noftræ, Dido; nec quicquid ubique eft

575

580

585

$90

595

600

Gentis Dardaniæ, magnum quæ fparfa per orbem. Dii tibi (fi qua pios respectant Numina, fi quid Ufquam juftitiæ eft) & mens fibi confcia recti, 605 Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt Secula? qui tanti talem genuere parentes ?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ Luftrabunt convexa, polus dum fidera pascet: Semper honos, nomenque tuum, laudefque manebunt, 610 Quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum Ilionea petit dextrâ, lævâque Serestum ;

Poft alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obftupuit primò afpectu Sidonia Dido,

Cafu deinde viri tanto, & fic ore locuta eft :
615 Quis te, nate Deâ, per tanta pericula cafus
Infequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchifæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
620 Finibus expulfum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli. Genitor tum Belus opimam
Vaftabat Cyprum, & victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo cafus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelafgi.
625 Ipfe hoftis Teucros infigni laude ferebat,
Seque ortum antiquâ Teucrorum a ftirpe volebat.
Quare agite, ô tectis, juvenes, fuccedite noftris,
Me quoque per multos fimilis fortuna labores

Jactatam, hac demum voluit confiftere terrâ.
Non ignara mali, miferis fuccurrere difco.

Sic memorat: fimul Ænean in regia ducit
Tecta; fimul Divûm templis indicit honorem.
Nec minùs interea fociis ad littora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga fuum, pingues centum cum matribus
Munera, lætitiamque Dei.

agnos,

630

635

At domus interior regali splendida luxu
Inftruitur, mediifque parant convivia tectis.
Arte laboratæ veftes, oftroque fuperbo :
Ingens argentum menfis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, feries longiffima rerum,
Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis.
Eneas (neque enim patrius confiftere mentem
Paffus amor) rapidum ad naves præmittit Achaten;
Afcanio ferat hæc, ipfumque ad moenia ducat.
Omnis in Afcanio cari ftat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam fignis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis,

640

645

650

Pergama cùm peteret, inconceffofque Hymenæos,

Extulerat, matris Ledæ mirabile donum :

Præterea fceptrum, Ilione quod gefferat olim

Maxima natarum Priami, colloque monile

Baccatum, & duplicem gemmis auroque coronam, 655

Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Confilia: ut faciem mutatus & ora Cupido

Pro dulci Afcanio veniat, donifque furentem
660 Incendat Reginam, atque offibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriofque bilingues:
Urit atrox Juno, & fub noctem cura recurfat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

Nate, meæ vires, mea magna potentia; folus,
665 Nate, Patris fummi qui tela Typhoëa temnis,
Ad te confugio, & fupplex tua numina posco.
Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum
Littora jactetur, odiis Junonis iniquæ,
Nota tibi; & nostro doluisti sæpe dolore.
670 Nunc Phoeniffa tenet Dido, blandifque moratur
Vocibus : & vereor quò se Junonia vertant
Hofpitia; haud tanto ceffabit cardine rerum.
Quocirca capere antè dolis & cingere flammâ
Reginam meditor; ne quo fe Numine mutet,
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.

675

Quà facere id poffis, noftram nunc accipe mentem.
Regius, accitu cari genitoris, ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

Dona ferens pelago & flammis restantia Trojæ.

680 Hunc ego fopitum fomno, super alta Cythera, Aut fuper Idalium facratâ fede recondam ;

Ne quà fcire dolos, mediufve occurrere poffit.

« PreviousContinue »